# Cosmographia universalis 66-2

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/66-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/66-2

ti regi locauit, ut ei contra Cordubae regem auxilio foret. At uirgo Christiana infideli ri consortium ac congressum detrectauit, quamuis saepe precibus, saepe minis uexata. I eo extincto, liberata sese deo in coenobio perpetuo dicauit. Alfonsus uerò sagittaict ante ciuitatem Viseum, interijt. 20 Veremundus tertius Alfonsi filius, iuuenis decessit sine liberis. 21 Ferdinandus primus, sororius Veremundi atque Sanctij, comitis Castellae filius. Hi primus coniunxit anno 1017 duo regna, Legionem & Castellam, Legionis autem regnumi re uxoris haereditario assecutus est. Et ad eum usque diem Castellaper comites regebat cum titulus tantum Hispaniae regni post ingressos Saracenos, apud Legionem esset. hu etiam Nauarrae regnum adiecit, quod interfecto Garsia fratre arripuit. Tanta itaque fretus tentia, Colimbricam partemque Lusitaniae recuperauit. Decessit anno regni 40. Alij hica ter sentiunt. De Nauarra sic scriptum inuenio. Cum Saraceni in Hispania uarijs moni turbarent Christianos, uir quidam strenuus, Enecus nomine, in comitatu Bigortiae, qui iuxta montes Pyrenęos, saepe triumphans de Saracenis, factus est à uulgo rex Nauan cui successit Garsias. Post Garfiam regnauit Sanctius, post Sanctium Garsias, post Gll am Sanctius magnus, qui comes fuit Castellae. Huic successit filius eius Ferdinandus, quo iam diximus, qui tot coniunxit regna, expugnauitque anno Christi 1030 nobilem cill tatem Valentiam, per Rodericum Cidum fidelem exercitus ducem, expulitque Saracenos 22 Sanctius & frater eius Alfonsus sextus huius nominis, filij Ferdinandi regno puun ficiuntur. Exclusit tamen Sanctius fratrem ne secum regnaret, quapropter ille fugienssm cepit se ad infidelem regem Toletanum, donec eo mortuo à populis reuocatus ad reu iuccessionem, non prius à Saraceno dimissus est, quàm iureiurando affirmauerit, se perpel in eius amicitia permansurum, quod minime seruauit. Nam inito regno, statim Tolet expulso Saraceno recepit. Reliquit autem filiam unicam Viracam nomine, quamdus, uxorem Raimundus comes Barcinonensis, genuitque ex ea filium Alfonsum septimum auo successit in regno Sanctius rex Castellae. Alfonsus 8 filius Sanctij. Adfonsus 72 Ferdinandus rex Legionis Alfonsus nonus. Beatrix, nupra Ludouico regi Francorum. Alfonsus iste septimus potentissimus omnium, qui ante se fuere, est habitus. Quare spanorum Imperator est appellatus. Ipse recepit Cordubam, Almeriam et Baionamcessit imperante Friderico primo. 24 Sanctius huius nominis tertius rex Castellae, duxit uxorem Blancham, filiam & siae regis Nauarrae, genuitque ex ea Alfonsum octauum. 15 Alfonsus octauus duxit uxorem filiam Richardi regis Angliae, genuitque excam tos liberos. Altois Henricus huius nominis primus, rex Castellae. ABlancha, mater S. Ludouici regis Franciae. Alonsus Berengaria, uxor Alfonsi regis Legionis. Hieraca seu Viraca, uxor regis Portugalliae. CElionora, uxor regis Aragoniae. Alfonsus contriuit Saracenos clade insigni, occiditque ferè ducenta millia. Mortuus cstisem anno 1160. Alfonsus nonus filius Ferdinandi regis Legionum, successit in regno Alfonso octa

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
