Latin
677.5 to 677.7
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 677.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Illa ubi comperit iussit secreto sex igniri uomeres &in conspectum Imperatoris aliud agentis afferri. Miratus ille quid ageretur, uidit deinde charissimam coniugem nudis pedibus conscendere ferrum ignitum intrepidam. Vi. des inquit Imperator illaesam à ferro, illaesam ab omni immunditia. Ille in se conuersus coepit cogitare quid esset suspicatus, mox procidens genibus uxoris imò sororis prouoluitur. Illa procumbentem amicissime leuat, cessauit ex illa die omnis sinistra suspicio. Cohabitantes itaque &simul com morantes Imperator &Imperatrix in pudicitia uirginali, et ad finem usque perseuerantes, Imperator moriturus uxorem uirginem propinquis commendauit, &mortuus sepultus fuit in cathedrali ecclesia à se constructa, iuxta quem &postea coniunx uirgo sepulta fuit. Est Babenberga ciuitas ualde amoena, etiamsi careat muro per circuitum, habet montes &colles &plurimos hortos, fundumque foecundissimum ubi pepones &radix mellea crescunt in maxima copia, ut iam supra quoque signauimus. Pepones habentur ibi atque Nur &,quo deferuntnr, in delicijs. Plantantur &in alijs Germania locis, sed non maturescunt aequè ut Babenbergae. Legimus Albertum secundum Rom. regem in calore feruentis Al sti usum peponibus ad sedandum aestum, sed uentre inde solutus &dysenteriafatigatus,6 mum obijt diem. Caeterum in hodiernum usque diem urbs Babenbergensis episcopo siciti cumiacens paret regio.