Latin
681
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 681
Unproofread scanNot analysed yet
culs picturam impetrauit apud prudentissimum senatum Viennensem ornatissimus, doctissimus, totoque orbe celebratissimus uir dominus Vuolffgangus Lazius, philosophiae &medicinae doNoi, regiae maiestatis ab historijs, Viennensis studij singulare decus, uir nedum à praesentibus uttum &à posteris omni extollendus laude, maxime autem à Viennersibus, quorum urbem iam ante proprio ad hoc edito libro, &nunc quoque ad meam sollicitationem rursum eleganti celebrauit stilo, magnificisque, ut digna est, &quod ipse patriae suae facere debuit, illustrauit praeconijs. Vienna Austriae metropolis, orbs toro urbenm siratissimaque, unicum hodie in Oriente contra et uissimum Turcam inuictum propugnaculum &fortalicium, expressa ad nostri aeui quam habet figuram cta psidio primum omnium à Romanis contra oppositas Germanicas nationes firmari coefis est. Praesidium erant legiones 4. ex quib. 13. Germanicam (cuius in territorio Viennae statiua )Traianus Imp. in illo memorabili aduersus Decebalum regem gesto bello in Daciam abduxit, &suffecit illi postea apud Panones Marcus Aurelius decimam Alaudam siue Germanicensem à Rheni praesidio abductam &magnis laudibus à multis celebratam.