# Cosmographia universalis 681

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 681. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/681
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/681

culs picturam impetrauit apud prudentissimum senatum Viennensem ornatissimus, doctissimus, totoque orbe celebratissimus uir dominus Vuolffgangus Lazius, philosophiae & medicinae doNoi, regiae maiestatis ab historijs, Viennensis studij singulare decus, uir nedum à praesentibus uttum & à posteris omni extollendus laude, maxime autem à Viennersibus, quorum urbem iam ante proprio ad hoc edito libro, & nunc quoque ad meam sollicitationem rursum eleganti celebrauit stilo, magnificisque, ut digna est, & quod ipse patriae suae facere debuit, illustrauit praeconijs. Vienna Austriae metropolis, orbs toro urbenm siratissimaque, unicum hodie in Oriente contra et uissimum Turcam inuictum propugnaculum & fortalicium, expressa ad nostri aeui quam habet figuram cta psidio primum omnium à Romanis contra oppositas Germanicas nationes firmari coefis est. Praesidium erant legiones 4. ex quib. 13. Germanicam (cuius in territorio Viennae statiua ) Traianus Imp. in illo memorabili aduersus Decebalum regem gesto bello in Daciam abduxit, & suffecit illi postea apud Panones Marcus Aurelius decimam Alaudam siue Germanicensem à Rheni praesidio abductam & magnis laudibus à multis celebratam.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
