# Cosmographia universalis 689

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 689. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/689
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/689

puli sunt & strumosi, adeo quidem ingenti struma, ut ipsis loquelam impediat, & mulier lactans illam post tergum perinde atque saccum reijciat (si fama uera est) ne infanti impe dimento sit. Strumae causam aquae aërique quibus uescuntur incolae, tribuunt, Stiriani ipsi cultu & fermone Germa ni sunt praeter Draui accolas, qui Illirica utuntur lingua. Sal ibi coquitur, quod ad finitimas gentes defertur. Regio ferri & argenti ferax, sed principum incuria parcius foditur. Carinthia. Arinthia est montana regio Carnis ad ortum, Sti riae ad occasum ac meridiem iuncta, alpes Italas & forum Iulij contingit. Multae in ea ualles collessque feraces tritici, multi lacus & amnes, quorum praecipuus Drauus, qui per Stiriam ac Pannoniam in Danubium fertur. Obedit haec prouincia principibus Austriae. Et quoties in Austria nouus princeps reipublicae gubernationem init, solennitatem nusquam alibi auditam obseruant. Non longe ab oppido sancti Viti in ualle speciosa dirutae ciuitatis uestigia ui suntur, nomen loci uetustas perdidit, nec procul hinc in patentib. pratis erectus lapis marmoreus est, quem, cum dux creandus est, rusticus quidam, cui per stirpis suae successionem haereditario id officium debetur ascendit, ad dexteram bouem habens foetam ni gri coloris, ad laeuam equa illi sistitur strigosa macieque insigni, frequens circà populus agrestiumque turbo ingens, dux inde futurus ex aduerso mouet purpuratorum multitudine septus, praecedunt principatus signa, omnesque in toto comitatu egregie culti praeter futurum ducem. Is agresti habitu pileo tectus, calceos & pastoralem baculum gerens, pastorem agit magis quàm princiHunc uenientem intuitus qui lapidem obtinet, Illirica uoce, quis est hic exclamat, qui isperbae incedit? Respondet circumfusa multitudo, principem regionis aduentare. Tum sceng, Pitus ne iudex? salutem patriae quaerens? liberae conditionis? dignus ne honore est? Christiacultor ac defensor? Clamatur: est quidem & erit. Rursus idem: quaero quo me iure nde dimouebit? Respondet ducalis aulae magister: sexaginta denarijs hic abs te locus emi tur, iumenta haec tua erunt, ad bouem & equum manum intendens. Vestimenta quae dux exuet ha bebis, erisque tu cum domo tua tota liber à tributo. Quibus dictis, rusticus malam principis percutit, alapa leniter incussa, iubetque equum iudicem esse, praemioque abducto, loco cedit. Tum lapidem dux occupat, nudum gladium uibrans ad omnem se partem uertit, populum affatur, polliceturque se equum iudicem futurum. Ferunt & aquam agresti pileo oblatam potare, in futurae sobrietatis arguIma mentum. Deinde ad ecclesiam uicinam perductus sacris interest, quibus peractis humili ueste, qua adhuc indutus est deposita, paludamentum induit, splendideque cum proceribus suis conuiuatur. Postremo in pratum reuertitur pro tribunali sedens ius dicit & feuda confert. Hic honos princiPinestendi rusticis datus est, quòd illi primum in ea terra Christi fidem accepere, nobilibus eipibus in etrore ad usque Caroli magni tempora permanantibus, quando & ipsi baptismati admoti sunt.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
