# Cosmographia universalis 7

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, Cap. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/7

Cap. IX. De argento, Eteres ignorarunt argentum reperiri purum, cum tamen hodie contrarium in Ger mania nostra experi amur. Siquidem Schnebergum, Annebergum, & Gairum gignunt purum argentum. Idem gignit in Bohemicis montibus uallis loachimi ca & Aberthamum. Gignit & Vosagus mons in Lotharingiae confinio in ualle Leberia argentum purum, sed non ita multum. Ex multis Misniae & Bohemiae fodinis, duae facilè primas tuSchnebergum lerunt: una Schneexcellens fodi bergi, cui Georgius nomen, cele imim berrima omnium argentifodinarum, quae unquam legun tur fuisse. Et si ue rò tota uena non constitit ex argento puro, tamen multò maxima ex parte purum ministrauit. Altera autem fodina est Aberthami, Laurentius & Theodorus dicta, è qua ingens thesaurus effossus est argenti puri, impuri non minus. Grandes autem agenti puri massae sunt erutae ex nionnul Mensa argen lis fodinis: una è Schnebergi fodina Georgius dicta, cuius uidendę gratia cùm Albertus Sa tea xoniae princeps in fodinam descendisset, ea cum stipatoribus corporis pro mensa usus, di xisse fertur: Fridericus imperator potens & diues est, hodie tamen eiusmodi mensam non habet. Altera quoque insignis massa superioribus annis effossa fuit in ualle loachimica, ex fodina quae Stella & Suicera dicitur, pondo decem talentorum Atticorum. Plures quoque sunt erutae ex Aberthami Theodoro, pondo duorum aut unius talentorum Atticorum. In saxorum itaque canalibus, aut inueniuntur argenti puri massae, itemque massulae à lapidibus, marmoribus, saxis secretae, uel ipsis adhaerentes: aut tenuissimae eius bracteae eadem amplectun tur. Quin & argentum purum format natura in figuras, modò arborum, modò uirgulaArgentum post tum, nunc uerò capillorum, &c. Habet autem argentum proximum bonitatis locum ab aurum nobilin auro, cui scilicet color est albus & talis natura, ut igni liquescat, fundique possit. Metalla si us metallum. ad argentum in catinum coniecta fuerint, mutantur nonnihil: argentum uero ipsum rema net purum: attamen ubi diutius arserit, ei aliquid igni deperit: ac deinde acria ipsum cor rodunt. Ergo uilius est auro, sed durius eo: et quo mollius fuerit, eo est praestantius. Nam minus fragile est, atque ideo laxius dilatatur malleo ictum: minus tamen auro dilatatur, mi nusque est eo ponderosum. Et propter eam quam habet duriciam, siue percutiatur siue proii ciatur edit sonitum, efficiunturque ex eo eadem opera quae ex auro, sed numero plura.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
