Latin
71
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 71
Unproofread scanNot analysed yet
primus tentauit nostro ferè aeuo nauigare per maria ad incognitas terras, uenitque primùm ad insulam Mederam, quae fe rè tota squalida iacebat, etiam quum haberet fundum ad omnes fructus ferendos aptissimum, potissimum autem saccarum, quod interim in ea insula est plantatum, &excellit sua bonita te omne reliquum saccarum quod crescit in Europa. A Medera soluens uenit nauigio ad Canarias seu Fortunatas insulas, ac inde circumnauigans meridianam plagam, hoc est, Africam ipsam, inuenit multa mirabilia. Elapsis post haec aliquot an nis, rex Emanuel instructa magna classe emisit eam an. Christi 1500 in occidentem, meridiem &orientem, explorauitque per illam nauigationem res inauditas. Adinuenit uiam per mare ad nouum &incognitum orbem, quemnouas uocant insulas, inuenitque aliam uiam nauigabilem ab occidente inorien tem, per quam scilicet uenitur à Portugallia in Indiam, unde efferuntur uariae species aromaticę, id quod idem rex Leoni decimo pontifici Romano glorians &triumphans perepistolam significauit. Deprehensum tamen est, eam nauigationem Europeis habitatoribus, maxime occidentalibus, non parum besse. Vnde Paulus Iouius asserit, Lusitanorum nauigationibus non solum itinera reliquis na lonibus in Indiam intercludi, uerum etiam omnia aromata inibi comparata, ingenti quaestu Vlyssiponae, bona dum seruant, corrupta prostituunt, uenundari. Praetexunt, inquit, propaga tionem religionis suo commodo emolumento, quod suis nauigationibus quaerunt. Quia sum ptus faciunt magnos suis nauigationibus, propterea uolunt aromata quoque charius uende e Damianus tamen reijcit istius rei culpam in tabernarios, propolas et institores, quibus fllhil sancti nisi quod cum lucro coniunctum est, in quos animaduertendum esset. Nam h omnium generum mercimoniorum corruptela uerissimè sunt. De Episcopatibus, principatibus, academijs, &insignibus doctisque uiris, quos habet &olim habuit Hispania. Rchiepiscopus Toletanus, cancellarius Castellae: archiepiscopus Hispalensis, ar chiepiscopus S. Iacobi, archiepiscopus Granatensis. Et in Portugallia archiępisco pus Bracharensis, Vlyssipponensis, Funchalensis. Episcopi: Burgensis, Cigun Htensis, Cunquensis, Placentinus, Palentinus, laenensis, Segouiensis, Auillensis, Camorensis, Cordubensis, Osinensis, Leonensis, Calahorensis, Salmanticensis, Badaiocensis, Ouidensis, Carthaginensis, Astur. gensis, Coriensis, Rodrigensis, Malagensis, Calixensis, Guadita nus, Almeriensis, Mondonensis, Tuiensis, Lugensis, Orensensis, Canariensis, Caragucensis, Valentinus, Tarragonensis, Ta raconensis, Huescensis, Segorbiensis, Barchinonensis, Leriden sis, Tortosensis, Gironensis, Vrgellensis, Vicquensis, Euniensis, Pamplonensis. Et in Portugallia episcopi: Eborensis, Viscen sis, Guardensis, Colimbriensis, Portensis, Lamecensis, Syluensis, Cęp tensis, &c. Habet quoque Hispania nostro aeuo innumeras obatias, quatuor magistros equitum seu ordinum, insignes commendaturas, &alios ordines, qui omnes ingentes possident redditus, ut etiam archiepiscopus Toletanus habem annue 80000 aureorum ducatorum: archiepiscopus autem Hyspalensis uigintiquatur millia ducatorum, episcopus Burgensis uiginti millia, &c.