# Cosmographia universalis 712.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 712.1 to 712.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/712.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/712.1

Erd fordia. Rfordia magna ac memorabilis urbs, prouinciae caput, à priscis Erphes furt appellat, habet montem excelsum, qui nunc sancti Petri uocatur, ubi olim fuit arx constructa, quae postea rursum est desolata, regnanteque apud Francos Dagoberto monasterium cele bre ord. sancti Benedicti diuo Petro dicatum, fuit constructum. Deinde Bonifacius archiepiscopus Maguntinus sub Pipino Francorum rege, ecclesiam gloriosae uirginis aedificauit, ac ibi episcopatum ordinauit, qui tamen paulo post Maguntinae ecclesiae cessit. Huius urbis ager optimus est & herbae fullonum, quae Sandix ac Saponaia dicitur, pro tingendis uesti bus & pannis feracissimus. Per cuius arua Gera fluuius & alij amnes currunt, regionem uber tim irrigantes, unde & pecorum pascuis abundat. Circa annum Christi 1066. fuit urbs muro circumdata ac turribus munita, ciuium edibus, monasteriorum & ecclesiarum aedificijs mirifice creuit, factaque est totius regionis sedes, quia est in medio eius & abundat frumento, uino & alijs necessarijs. Cumque haec regio & urbs à soluendis decimis libera fuerit, passa est à finitimis principibus ob eam causam multas calamitates, praecipuè temporibus Henrici quarti Impera toris. Anno domini 1392. gymnasium celebre initium sumpsit. Perpessa tandem fuit haec uibs uastationes ac direptiones per incendia uaria. Neque est aliqua urbs insignis in Germania, quae per fatalem ac aduenticium ignem toties sit exusta. Vitimo incendio, anno scilicet 1472, in dieGeruasii grauissimum sensit damnum, praesertim in basilicis uirginis Mariae & Seueri, ut penen tertia urbis pars incendio perierit. Terribile fuit incendium illud immisso igne per conductici os, quorum erat primarius religiosus quidam de ordine praedicatorum. Concrematae duae ecclesiae collegiatae, cum ponte mercaturarum & insigni urbis parte. Anno 1509. grauissima seditio inter senatum & ciues oppidi Erdfordiensis exorta fuit propter insolitas quotannis impesitas à senatu plebeis contributiones. Nam communitas in unum conueniens, scire uolebat quantis debitis urbs foret obligata, quantunue aere alieno grauata. Senatus uero tumultum & popu li furorem considerans, blandis illum & mollibus tranquillare uerbis curauit, dicens, tempole opportuno & omnibus & singulis tam receptis quàm expensis rationem se redditurum. Quibus uerbis satiati ciues quieuerunt ad tempus. Adueniente autem constituta die, rursum conueniunt & hortantur senatum ut rationem reddat.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
