Latin
VETVS ET
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 729
Unproofread scanNot analysed yet
gensem, sed non oppidum extitisse. Ot to primus erexit locum istum in comitatum adiunctis ei praedijs de terra Me ckelburgens. Deinde circa annum Christi 1235. Fridericus 2. ex comitatu fecit itum. Hanc ditionem unà cum dominio in Brunsuicensi possede ilunt tres Ottones Imp. atque posteri eorum usque ad Henricum Leonem, qui exutus Bauaria, Saxonia &omni ditione sua, Brunsuicum &Lu neburgum retinuit. Salinae uberrimae atque ditissimae apud Luneburgum habentur, ex quibus multi monasteriorum abbates, &multi ecclesiasum praelati uitam ducere consueuerunt. Fuit enim quaestus salis uberrimus. Has salinas, LuneburPns. uiolenter usurpauerunt. Ob quam rem &à Nicolao pont. max. &à Friderico Imp. auguesto damnati fuerunt. Consulatus, qui eius rei autor habebatur, autoritate apostolica deiectus est, sedfauore Bernhardi ducis Brunsuicens. paulo postea in pristinum statum redijt: &qui nouiter consulatum adierant in carcerem conijciuntur: ciuitati rebelli, &ecclesiasticorum bonorum rapadsacris interdictum est. Non tamen desunt, qui rem diuinam apud eos faciant. Tantus est aeuo nosuo &in populo &in clero autoritatis ecclesiasticae contemptus. Haec Aeneas Syluius, qui sum quum haec scriberet, pontificatui inhiabat. Sed redeamus ad ciuitatem. Ea est munitissima, cinstafossis &uallis. Habet figuram ferè quadratam, patens in longum passibus circiter 1450. &Platum nongentis. Fuerunt per circuitum urbes maximae solitudines, sed quae nostro aeuo pro Pa parte coluntur &habitantur. Sunt tres parochiales ecclesiae in urbe, inter quas S. Iohannes flimatum habet. Sunt etiam tria in ea monasteria, inter quae coenobium S. Michaelis uetustius est Elocupletius. Occupantur ciues &mercatores potissimum negociatione salis, quod ibi in maSna copia coquitur atque terra &aqua Hamburgum, Lubecum &ad alia loca per circuitum fistrahendum defertur. Caeterum dux lohannes abnepos Hentici Leonis, primus operam im pendit salinae Luneburgensi, quae usque ad eius tempora tenuis fluxit, at ille nouam aperuit lon&ea quae pridem fluxerat uberiorem. Erat autem tunc annus post Christum natum 1269.