# Cosmographia universalis 735

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 735. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/735
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/735

u migrent, & salina mei iuris sub Luneburgi arce nuper reperta, tuo sale nimium uilescit inaequum fuerit mediam nobis urbis tuiae ditionem permittere, & itidem salinae dimidium, em reliquum tempus nulla sit nobis posterisque nostris contrnuersiae matersa. Cum comes siannueret, sed oraret ut fortunae suae, quam illi miserator deus permitteret non inuideret, siu mercatoribus suls, aditum Lubeci interclusit interdixisque. Insuper uenus salinae Todeslo Himmissis aliunde aquis interturbauit, ut exilis inde fructus esset. Sicque Leo tandem Lubecum fnficit iuris. Nam uidens comes quod neque ipse prouentum sui loci poterat magnum expe Flare, & quod ducis in se indignatio grauiores minitaretur exitus, permisit duci nouum Lubetum. Obtinuerunt quoque Luhicenses per Leonem, apud regem Daniae Vualdemarum, libe lum & securum acessum in regnum Daniae pro exercendis commercijs. Anno Christi 116;, consen hemet Hentico Leone, episcopatus Aldenburgensis translatus est Lubecum, & Gerardus epis ropus construxit in harena ecclesiam cliui luharnis, in qua & duodecim ordinauit sacerdotes. sinno millesimo centesimo octuagesimu secundo, Henricus Leu Imperatoris ferens persestionem, sugit Lube cum ac deinde in Angliam. Fridericus uero Imperator succensus Lubecensil, ob sedii eorum uurbem, coegitque eos ad deditionem. Illi tamen prius principis sui consilium requities, iussi sunt sese accomodare tempori & necessitati. Ab eo igitur tempore, Lubecum Ilbiectum suit imperio & nouis sultum priuilegijs. Mortuo autem Friderico Caesare, anno stallesimo centesimo non agesimo quinto, Lubecum se rursum dedidit duci Leoni. Quinque annis post mortem ducis Hertrici, Vualdemarus dux Schlesuuicensis frater Canuti regis, bello coengit Lubecum & Hamburgum sub regnum Daniae, Et quum posteris annis Dani lefluibus Lubeci intollerabilia imponerent unera, impetrauerunt Lubecenses à Friderico tundo, anno Christi millesimo ducentelimo uigesimo fexto mandatum ad icinos faicipes & terratum dominos, quorum auxilio eruerentur à Danotum dura seruita leid quod & factum est, liberatique sunt ciues ab omni Danorum molestia, restituti ad priostasuas libertates & iura. Mutauit itaque urbs ista in sex aginta annis sape dominus. Nam ad annum 1140. inchoata à comite, ab illo post incendium transiuit ad Henricum Leonem; qui illam magnopere auxit. Deinde Imp. deditam accepit, restituta per illum in parte comitie post Leonis reditum in ipsius redijt potestatem: inde quoque comiti restituta, breui post concessit in ius regis Daniae. Nouissime redijt ad Rom. imperium, inqua ditione permansitis hodiernum. Anno 1238. ciuitas fuit graui incendio laesa, quare tunc cautum fuit ut domus nost stramine, sed coctilibus tegulis deinceps contegerentur. Anno 1408. grauis tumultus Lubet exortus fuit contra senatum.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
