Latin
736.1 to 736.5
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 736.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Autores fuerunt quidam uulgares, homines ambitiosi, qui aspi bant ad magistratum. Fuit seditio tam saeua, ut plurimi consulares excederent urbe, nouique it eorum surrogarentur locum, inter quos autores seditionis primum tenuerunt locum. Pessi mum istud exemplum uicinae urbes secutae, consulares suos aut propulerunt aut imminuta to rum potestate alios allegerunt, praesertim Hamburgenses, Vuismarienses &Rostockenses Sed quum Lubeci noua gubernatio rempublicam plurimum incommodaret, eiectus senatus summo desiderio ciuium per Sigismundi Caesaris legatos honorifice fuit anno 1418. reductus, &ad pristinum gradum restitutus, creuitque urbs sub prudenti magistratu in pace &dlu tijs. Anno 1500. Iohannes rex Daniae oppugnauit Suecos, qui reginam captiuam teneban Cumque Lubecenses ceu hostes eius insimularentur, eo quod fouerent &firmarent eos, cull quibus regi erat negocium, atque ob id rex eos persequeretur, Raimundus Cardinalis, Frideri cus dux Holsatiae frater regis &Magnus dux Meckelburgensis, dissid um illud composus runt. Anno 1506. Lubecenses pro conseruatione suorum priullegiorum iurium gesserum multa bella cum prineipibus Meckelburgensibus &confoederatis eorum, praesertim cum Heniic duce Brunsuicensi &marchionibus Brandenburgensibus, sed tandem anno Christi isos. pet arbitros compositio facta est, ut saluis iuribus &priuilegijs Lubecensium, partes quaeque lunEodemanno 1508. rex Iohanes praeter pacem anno Christi 1506. in Neul ferrent expensas. kopping firmatam, intercepit multas Lubecensium naues: quae res occasionem dedit caedihulrendae. Inde enim natum est diutinum illud bellum inter regem &Lubecenses, quandosecet anno Christi 1509. Lubecenses Suecos sibi subiugarunt, &in reditu ex Suecia per tempest temmaris, iacturam immensam pertulerunt. Dani uero interim quo Lubecenses in Suecia grassati sunt, incendio perdiderunt circiter 20. uillas Lubecensibus parentes. Vnde moti Lubecenses, sequenti anno unà cum confoederatis suis, nempe Rostockensibus, Vuisina riensibus, Sundtensibus, &c. miserunt regi literas feciales, in aquis &terris illi bellum indicentes, in Suecia populum ne ei obsequerentur auertentes, ciuitates oppugnantes, insulae occupantes, uillas diripientes &concremantes, Sueciae proceres in terras suas captiuos A ducentes, ac deinde in uigilia diui Laurentij uictoria potiti in pugna nauali, quam prope Bassholm commiserunt cum regis populo, atque illico iuxta Beylam ducentas quinquaginta hosi les naues, quae ex Holandia uenerant, aggressi, partim in fugam uerterunt, partim combussess &quasdam diripuerunt.