# Cosmographia universalis 758.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 758.1 to 758.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/758.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/758.1

Gymnasium fuit in hac ciuitate institutum, ut diximus, anno 1506. à loachimo marchione primo, & multis atque magnis exornatum stipendijs, habuitque in hunc usque diem multos insignes et egregios uiros praesertim lodocum Vuillichium medicinae doctorem, sub quo schola non parum doctis uiris creuit. Iura uero bona fide Hieronymus SchurpsrSangallus LL. doctor profitetur. Floruerunt antea in ea ciuitate non contemnendi poëtae, Sbrulius, Trebelius, Vigilantius, & hodie Sabinus, alijque complures. Sunt quoque omni um artium egregij professores, & in tribus linguis. Mathesis ex Ptolemaeo & sua lingua doce tur. Eodem modo Hippocrates penè ad finem usque praelectus, translatus & quibusdam commentarijs est illustratus. Plerique ciues de sua negociatione, praesertim piscium, uini & annona, quorum maxima ibi est copia, solliciti sunt. Ciuitatis situm, structuram & aedium magnificen tiam exhibet pictura ad uiuum expressa, è tam longinqua regione ad meam sollicitationem huc Basileam missa. De successione Marchionum Brandenburgensium. Randenburgensis principatus magis quàm ullus in Imperio principatus mutauit deminos suos. Nam deficiente anno Christi 1315. genere Marchionum, Ludouicus ImpοBauarus, tradidit principatum filio suo Ludouico. Deinde anno 1173. Bauari uendiderunt eundem Marchionatum Carolo Imperatori, qui rex quoque fuit Bohemiae, pro ducentis millibus aureorum. Numerauit autem Carolus centum millia aureorum in prom pta pecunia, & pro reliqua summa pecuniae dedit de regno Bohemiae ista oppida, LauffenHersspruck, Richenfeld, Sultzpach, Rosenberg & Hirsauu, adiecta tamen hac conditione, ut quum extans pecunia summa redderetur, oppida ista sine contradictione ad Coronam Bolie miae reuerterentur. Sed nunquam fuit numerata pecunia, atque ob id oppida illa manserunt in domo Bauariae usque in hunc diem. Alij aliter hic loquuntur, nempe quòd nulla prompta pecu nia à Carolo fuit numerata, sed memorata oppida fuerint impignorata ducib. Bauariae pro centum millibus aureorum. Fuit autem loannes filius Caroli Imperatoris inuestitus de marchionatu Brandenburgensi. Ab isto loanne peruenit marchionatus ad marchiones Morauiae, Iodotim & Procopium. Iodocus bello fraterno fatigatus, quum aeris indigus uideretur, Vuilhelmo Mi nensi marchioni eundem hypothecauit, accipiens ab illo quadraginta millia sexagenas Bohemi corum: unde oppida & urbes atque arcium praefecti homagium praestiterunt Vuilhelmo. Tagensi dem in Concilio Constantiensi anno 1417.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
