# Cosmographia universalis 758.5-6

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 758.5 to 758.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/758.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/758.5

Sigismundus rex Friderico Burggrauio Nurnberu marchionatum Brandenburgensem pro se ac successoribus suis dono dedit, quem & de eodem inuestiuit hoc ordine. Mane habitis per ciuitatem tubarum praeludijs, conuenerunt omnes principes ad habitationem Burggrauij, conduxeruntque Fridericum burggrauium ad forum usquem Erant in foro tabulata, in quae conscendit Caesar coronam in capite gestans, & assistentibus electoribus imperij, ascendit burggrauius ducens secum duos milites, uexilla marchiae ac burggra uiatus tenentes in manibus: & prouolutus burggrauius genibus Imperatoris, petebat se marchionem creari atque de marchia inuestiri. Mox lectae sunt literae iuxta quarum tenorem iurarei, praestitoque sic iuramento, creatus est in Marchionem Brandenburgensem Genealogia marchionum Brandenburgensium. Empore Friderici primi factus est marchio Brandenburgensis Albertus comes à Balensted & Anhold: Cui successerunt Otto, Adelbertus, filij eius & nepotes usque Vualdemarum Marchionem, sub quibus marchionatus magna suscepitin crementa. Deficiente uero linea Vualdemari, Ludouicus Imperator contulit annochsli Pellisti 1300. marchionatum filio suo Ludouico. Cui successit frater eius Ludouicus Roilis, & post Romulum dux Otto uendidit marchionatum Carolo quarto Imperatori. Is po Fitlignauit regionem marchionibus Morauiae, lodoco & Procopio.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
