Latin
76.1 to 76.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 76.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
TAbent historiae, Franciae, regionem hoc nomen sortitam aliquot annis post Chi stum natum, idque à Teutonicis Franconibus, qui ueri et genuini fuerunt Franci tametsi Galli id constanter negent, longeque aliter sentiant, dicantque Gallię parte Franciam dictam à Franco filio aut nepote Hectoris, qui post destructam Troia uenit in Galliam, denominauitque Galliam à se Franciam. Rectè quidem sentiunt Franciam à Franco dictam, at plurimi elapsi sunt anni à Franco usque ad illud tempus quando Gallia coepit uocari Francia. Siquidem Francus non regnauit in ea regione quae hodie Frani cia appellatur, sed fuit dux aut rex Franconum Germaniae. Vnde &Raphaël Volatem colligit ex Agathio, Francones occidentales ex ea natione migrasse, quae trans Rhenum nunc quoque Franconia est. Hi enim anno salutis circiter 420 exagitati à uicinis simulam mutandi melioris soli gratia in proximam Galliam Belgicam cum eorum rege Clodiou iecere, locaque Metensium primo ac Tullensium tenuere, ubi Aetio duce Imperatoris, deil de Gothis &Aquitanis, postremo Normandis ac Longobardis uaria successione acma gna uirtute superatis, tota paulatim Gallia potiti sunt. Alij uerò altius ista repetentes, sel bunt in hunc modum: Destructo Troianorum ilio, traiecerunt Hellespontum nepoti Priami, inhabitaueruntque loca circa Maeotides paludes &fecerunt sibi regem. Cumque la cescerentur à Gothis multis praelijs, qui non procul ab eis habitabant, nec ad resistendu satis fortes essent, Marcomirus rex eorum inito consilio cum reliquis populi praefectis, &liberauit relinquere terram illam, nempe Scythiam, &nouam in qua quietiores essentur cupare sedem. Factoque gentilium more sacrificio, monitus est oraculo quodam, ut adire eum locum cum populo suo, ubi Rhenus labitur in mare, ibi adepturus optatam quietem Atque ut certior esset, superuenit &magna quaedam Alruna nomine, quae ad idem illum estes hortata. Effecit enim mulier illa arte sua, ut noctu regi Marcomiro appareret spectrul quoddam cum tribus capitibus, nempe cum capite aqum lae, capite bufonis &capite leonis. Dixitque aquila. Gl nus tutum ô Marcomire opprimet me &conculcabi leonem, interficietque bufonem.