# Cosmographia universalis 766-3

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 766. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/766-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/766-3

habuerit dominos, qui in uniuersum conspirauerint in subuersionem side stianae. Et quamuis saepe persuasi & inducti fuerint aliquando etiamcone desuscipiendum fidem catholicam, tamen faciebant hoc simulato corde & ad horam, illcon si ad uomitum. Henricus primus studuit gentes conterminas allicere ad fidem, at Otto primus filius eius tanta uirtute illas constrinxit, ut tibutum pendere & Oymni mum subire pro uita & patria simul offerrent uictori, baptisatusque est magnus gentilium popu lus, praesertim in marca Brandenburgensi & regione Meckelburgensi. Repleta est quoque omllisterra ecclesijs, sacerdotibus & monachis, nec fuit aliquid quod nouellae ecclesiae aduersaretur omni tempore trium Ottonum, qui omnes pari affectione in eius gentis conuersionem ferebantur.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
