# Cosmographia universalis 767.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 767.1 to 767.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/767.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/767.1

Populi uero qui ad mare habitabant ferociores semper erant, non passi ad se pene trare, qui fidem Christi disseminaret. Iulinenses enim in Pomerania lege lata uetuerunt, ne aduenarum quisquam nouae religionis mentionem ullam faceret: quo factum est, ut illi omnium nouissimi ad Chrsti fidem peruenirent, quanquam & mediterranei semel acceptam religionem non satis constanter seruarent. Introrsus autem ad orientem Ottone 3. regnante, Boliclaus Polonorum dux, qui imperio se coniunxerat, recognoscens in eo superioritatem, omnem Vuandaliam usque ad Oderam suis subijciens tributis, ad iuga Christi cogebat. Coeperat ergo ab illa parte Orientis euangelium rutilare. Apud Vuinulos primus rex Bilug (ab alijs Bilung dictus) Christianus Innotuit, mortuus anno 980. relinquens filios, qui Christum quidem palam confitebantur, sed clam persequebantur, superseminante pulchris diuinae religionis incrementis inimico homine Eizania Dominabatur memoratus illustris princeps Bilug temporibus Ottonis primi latissi me in maritima Vuandalia, à Vuisla seu Vistula fluuio usque ad uicina Cimbrorum seu Iutiae, florueruntque tunc in eius ditione Vuineta caput religionis in gente, Rethra, Iulinum, Stargard, Volgastum, Demyn, Custin, Melchou, Kissin. Moriente uero Bilug, ditio eius distributa estin silios. Cumque illorum tempore Bernardus dux esset Saxoniae, excitaretque multam nobilitatem contra Henricum Imp. & opprimeret crudeliter per auariciam gentem Vuinulorum, coegit tos ferè ad paganismum. Idem agebat tunc Theodoricus marchio Brandenburgenm. Rudes enim in Christi fide gentilium populos, quos optimi quondam principes cum summa lenitate fouerant, temperantes rigorem his, quorum insistebant saluti, isti tanta crudelitate insecuti sunt, ut excusso tandem seruitutis iugo, libertatem suam armis desendere cogerentur, religionem abijterent & omnem tyrannidem in Christianos homines exercerent, ecclesias comburerent, preshy teros trucidarent & omnibus ludibrijs exponerent. Sicque omnes Vuand. li qui intra Albim ROderam habitabant per annos 70. Christianitatem colentes, hoc modo se absciderunt à corore Christi & ecclesiae qui ante fuerant coniuncti. Nec id dux Saxoniae magnopere curabat, llibutis & censib. contentus: & si obniteretur, non suppetebant uires aduersus tantam nationem, Henricus Leo dux Saxoniae in posteris annis aliquid effecit. Princeps Vuandalorum tempore lumultuationis fuerunt Mistiuuoi & filij eius Anatrog, Gneus & Vdo pessimus homo, qui confossus ob suam crudelitatem, reliquit filium Gotscalcum, qui patris crudelitatem & tyrannidem superauit, sed tandem tactus dolore cordis, à nepharijs coeptis cohibuit manus.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
