Latin
767.5 to 767.8
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 767.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Genealogiam eius habes supra in descriptione Magnopolon. regionis. Gotscalcus itaque compunctus &ali quandiu apud regem Daniae uersatus, tandem reuersus in patriam, quantum prius in euertenda, tantum tunc in reducenda Christi religione impiger laborauit, nec quieuit donec omnem qui per illum defecisse uidebatur populum, cum multis alijs ad diuinae religionis iura reduceret. Sane tan to diuinae religionis amplificandae studio exarsit, ut exhortationis uerba frequenter ad populum in ecclesia ipse faceret. Ipse ferè tertiam partem reduxit eorum, qui sub auo eius Mistiuuci relapsi erant in paganismum. Sed quia persecutionem patiuntur qui in Christo piè uiuere uolunt, religiosus princeps dum conuersioni &saluti gentis instat, inita conspiratione propter fidem deo &principibus seruatam, trucidatur à congentilib. suis, quos ad salutem iuuitauerat, relicto filio Henrico, qui patris immeritam necem iustis doloribus uindicare conatus est. Interfecto autem Gotscalco, omnes Vuandali facta generali conspiratione ad paganismum denuo sunt relapsi, occisis omnibus qui perstitissent in fide. Accidit perturbatio ista generalis anno Chri sti 1066. anno regni Henrici 4. octauo. Porro Vuandali interfecto Gotscalco, timentes sibi ne filij eius saeuirent in eos, elegerunt super se principem Critonem, qui capitale odium in nomen Christianum prae se ferebat, obtinuitque dominium in uniuersa terra Obotritorum. Luctabatur ille sisidue aduersus ducem Saxoniae Magnum, &multis laboribus se defendit, ne rediret ad iuga ghristianismi &tributorum, facileque fuisset religionem reparare, si in animum inducere potuislent principes temperare impositis oneribus. Sed dum illi inhiant tributis, Vuandali uno pariter odio, &religionem &seruitutem refugiebant. Adiuuit illorum hominum perti naciam temporis malicia, quòd Romanis Imperatores, Henricus quartus &filius eius Henricus quintus, infensi Saxonibus, illos persequerentur, &implicati ecclesiasticis turbationibus Iulinensumm pertinacia. Bilug Vuddliae princeg