Latin
77.1 to 77.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 77.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed hac ditione non contenti extenderunt cotidie terminos suos, ut etiam Treuerim &alias ciuitates occuparint, sublecerintque sibi omnem terram usque ad Sequanam fluuium, qui pertransit Luteciam, ubique ex es Romanos pellentes. Hęc ex abbate Spanheimensi. Quem tamen sicut et Hunibaldum, quemille secutus est, quidam hic ceu ineptias referentem, reijciunt, aliamque de Francis ha ensconiecturam, quam infrà iuxta Geldriam obiter comnmemorabimus. Illis temporibus, ise circa annum Christi 420 elegerunt Franci regem super se Pharamundum nomiqui undecim annis potitus rerum, occupauit honam partem Celticae &Belgicae, profligassundique Romanis, qui istarum regionum dominium sibi uendicauerant. Fuit hic uicesi ilus quartus rex Francorum seu Sicambrorum, &ut Galli quoque fatentur, fuit primus Galsiaerex post expulsos Romanos, qui Galliam ferè centum annis ante Christum natum sibi luditam tenuerant. Tradidit hic Pharamundus Franconiae ducatum, qui erat iuxta Maenum, fratri suo Marcomiro regendum. Pharamundo successit Clodius filius eius, qui &ipse ab armis non cessans, ditionem regni sui non parum ampliauit, id quod facile efficere potuit, quando uires Galliae propter diutina bella &multas hostium incursiones eneruatae fuerunt, fa ctaque inualidae ad resistendum, Romanis etiam sensim auxilium detrectantibus, unde hostes animati &roborati traiecto Rheno licen tius ingrediebantur regionem, ut sibi quaererent mansicnes. Nec à suo proposito desistebant, quantumlibet à Gallię finibus frequenter arcerentur, sed sumptis uiribus rursum ingrediebantur, &primum fidem obtinuerunt Cameracum, deinde Tornacum haud longè à Cameraeo dissitum. ccupauit quoque rex iste Treuerim &totam circumiacentem terram, interfecto duce Mo sellano nomine Sabino, &ne rursum deficerent ab eo, emisit duodecim millia colonorum um uxoribus &liberis in Franconiam, &tot millia de Franconibus surrogauit in locum brum. Cohabitantes autem indigenę cum aduenis, contracta affinitate atque morum conformitaElniti, facti sunt populus unus. Succedenteque in regno filio Meroueo, tota ferè Gallia usle ad Rhenum subacta est à Francis. Expulsis namque Romanis, occupauerunt Coloniam crippinam, Moguntiam, Nemetes &Argentoratum unà cum tota Gallia.