Latin
GBARTHIAG
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 771-2
Unproofread scanNot analysed yet
putaturque fuisse aut Archon aut Iulinum, quas Danorum reges, quum olim potentio res essent quàm hodie, exinanierunt. Certum etiam est quod Vuandaliae urbes aliam apud Danos, aliam apud Vuandalos habuerunt nuncupationem. Quem enim Vuan dali dixere Stargard, Saxones Aldenborg, Dani Brannesiam uocauerunt. Ita fieri potuit, suam Danicus scriptor appellauit uel Archon in Rugia uel Iulinum in continente, Vuandali dixerint sua lingua Vuinetam. Haec Krantzius. Habes in tabula mihi ex Pomerania missa proprium Vuinetae locum inter Suenum flu uium &Rugiam insulam.