# Cosmographia universalis 777

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, DESCRIPTIO PRV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/777
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/777

Fuit autem barba sinregens & idolorum cultrix usque ad Fridericum Imperatorem eius nominis secundum. Quomodo sub Friderico secundo Prussia adhuc infidelis fuerit oppugnata. Vum sub Friderico secundo aut aliquot annis ante eius im perium Christiani Ptolemaidem Syriae ciuitatem amisissent, fratres Teutonici inde fugati in Germaniam rediere, uiri nobiles & rei militaris periti. Et ne per ocium marcerent, Im peratorem Fridericum accedentes, Prussiam Germaniae conterminam, Christi cultum spernere dixerunt, saepe illius gentis ho mines in Saxones caeterosque uicinos excurrere, ingentem uim pecorum atque hominum abigere, esse sibi in animo, compescere barbaram gentem: annuat tantum Imperator, prouinciamque fratribus perpetuo iure possidendam tradat, si eam armis acquirant, Iam enim Masouiae duces, iisse eius terrae dominos affirmabant, ius suum si atribus cesserant. Nam illi audientes fratrum Negis facta contia insideles, miserunt ad Hermannum de Saltza ordinis summum magi Hermannus um, rogabantque eum pro subsidio. Ille precibus ducum inclinatus, recepit se illico ad Impe de Salza. rem & Romanum pontificem, ut illorum antea impetraret fauorem. Grata oblatio Frideri st, qui collaudato proposito, quas uoluere fratres sub aurea bulla literas concessit. Illi siptis armis, primum accesserunt ducem, Mazouiae Conradum, designataque fuit eis terra umesis & Luboniensis infra fluuios Ossam Druuanczam & Vurokam & insuper in proprie undata omnis terra quam in Prussia armis suis acquirerent. Magister uero ordinis circuidi, dtmaniam, plurimas collegit copias, & aggressus Pruteniam magis uiribus anno ChriCnuientam obtinuit uictoriam. Deinde sequenti anno maiori uirtute oppugnauit hostes & quosdam quidem lucrifecit Christo. Sicque breui tempore quicquid Prutenici iuris Vistulam fuit, occupauere. Exinde rranato fluuio uetustam & lare patulam quercum castellimodum crectis propugnaculis iuxta ripam munierunt, ubi collocato praesidio ultePropugnacus *e Prutenos impetere coeperunt. Pugnatum est saepe pro quercu, & ingentes pagano. lum quercur. copiae fugatae & deletae sunt. Bellum plurimis annis productum est. Ad extremum for satrum imperio arridens, omnem eis Prussiam subiecit. Victae barbarae nationes, iugum è Ex illo tempore lingua Teutonica introducta est, & cultus Christi gentibus imperatus. Ecclesiae quoque pontificales erectae trans Vistulam. Quo in loco autem munitam quercum fuisse diximus, nobile oppidum ex aedificatum est, quod Marieburgum uocant & arx nobilis atque Marieburgum. amplissima. Sacrae huius militiae origo Teutonica est, ne quisquam nisi Teutonicus his initiatur, atque idem claris ortus natali bus, & cui proponitur, ut aduersus Christi crucis hostes paratus sit omni tempore dimicare. Albo pallio amiciuntur, nigra cruce in suta, omnesque alunt barbam. Anno Christi 1000. Adelbertus Pragensis episcopus uir in diuina religione feruentissimus, missus fuit in Prussiam, ut infidelibus illius regionis annumciaret Christum, Veniens autem ad Ossam fluuium, traijciensque illum & non habens unde naulum solueret, remo uerberatus fuit à nauta, quod patienter tulit, paratus ad maiora sustinenda. Ingressusque regioApostolus nem, coepit Prutenis nomen Christi cum religione & promissio Prutenorum. ne immortalis regni proponere. Damnabat deos eorum, ostende Pasolem, lunam, ignem, aquam, syluam, quae omnia adorabant, nihil numinis habere, sed creaturas esse.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
