# Cosmographia universalis 779.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 779.1 to 779.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/779.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/779.1

Quo facto, regis Octocari consilio & auxilio extructa est arx in monte quodam Saslulsiae, ubi & paulò post egregia creuit ciuitas, hodie principis Prussiae sedes, & regi ipso Kuesperg, id est, mons regalis appellata, quod factum est anno 1255. Ex hac munitione, fratres Sextus mastumquaque compescuerunt infidelium insaniam, coegeruntque ad officium. isler uocatus fuit Boppo ab Osterna, sub quo constructa fuit ciuitas Montis regij. OccupaSallem tunc fratribus Curonensi bello, conspirantes Pruteni & abi ecto Christianismo, saestunt in Christi fideles, concremauerunt ecclesias, mactauerunt sacerdotes & exterminaue squotquot potuerunt fideles. Quo rumore per Germaniam diuulgato, magnus collectus t missus exercitus in subsidium fratrum, qui profectus in Natangensem terram, multas fasdes, fortunaque uariante aliquando uicerunt, & aliquando sunt uicti. Cinxerunt etiam in ies obsidione, tria haec castra, Bartenstein, Cruztberg & Kunigiperg, & fidelibus inclusis Siam inculerunt famem. Rursum anno Christi 1262. uenit comes Iuliacensis cum alijs sncipibus & magnis copijs, aggressusque Prutenos strauit tria millia. Paulò post Pruteni con nati, conati sunt obruere arcem Kunigsperg, sed innotescente conatu eorum repulsi sunt. ilinque praeualerent in eos fratres, dabant obsides, & nihiloninus praestitam fidem interim stenon uerebatur. Vnde semel factum est, ut post multos datos obsides interficerent s nobiles ordinis fratres, sicque irritarent primores ordinis, ut illi erectis ante arcem duobus patibulis triginta suspenderent obsides, id quod hostem tam male habebat, ut grauissimum suscitarent bellum, uindicaturi illatam iniuriam, interficerentque multos Christianos & quadraginta fratres, magistrum & marscalcum. Fuit per idem tempus in Pomerania dux Suandepol cus Christianam fidem professus, sed qui contracta societate cum Pru tenis per plures annos annitebatur non modo fratres, sed & Christia nos omnes ex Prussia pellere, in quo bello fratres, sed ordinis multa sunt passi. Amiserunt enim fratres ferè omnes munitiones & occisi /sunt multi. Patrauit hic Suandepolcus multa mala contra religionem. Nam & si baptisatus esset, peiora tamen infidelibus commisit, quousque dfratres auxilio principum ducem & Prutenos in eam necessitatem ade dig. gerunt, ut pacem petere compellerentur.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
