Latin
779.5 to 779.7
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 779.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Suantepolcus uero perue dis adportas mortis, monuit filios suos ne quicquam molestiae inferrent fratribus ordinis, eus sibi nihil prospere cessisse quamdiu bellum eis intulisset. Sed filij aliquandiu id mini obseruarunt, donec tandem unus eorum, Vuarteslaus scilicet, ordinis habitum accepit, &plerSamborus sua ordini legauit, uictumque per uitam suam ab eo recepit. Contigit quoque omagistro Poppone, ut Martinus à Golin cum alio fratrese reciperet in solitudinem, uisurus a pruteni machinarentur. Occurrentibusque eis tribus Prutenis percusserunt duos &ter tium reseruauerunt, qui eos per uiam re ctam duceret. At ille tradidit eos in ma num hostium. Quod cum illi cernerent, interfecerunt proditorem. Adequitantes uero quinque Pruteni, ceperunt eos, &li gatos tradiderunt duobus custodiendos. At alij tres insequebantur equos duorum fratrum, qui in tumultu effugerant. Mo ramque eis facientibus, duo alij interim uo lebant duos fratres ligatos obtruncare. Cumque euaginatum gladium uibrarent supra Martinum, dicebat ad eos Martinus. Stulte agitis quod uestem qua induor, non extrahitis antequam sanguine polluatur. Il li ergo soluentes ligamina ut uestem eius uextraherent, illum brachijs liberiorem fe cerunt. Quod Martinus sentiens, dedit lictori suo alapam ut gladius eius in terram caderet. Quo illico apprehenso, iugulauitumm &soluit confratrem. Et uidentes tres alios Prutenos indignabundos accurrentes, si Sepin runt duo fratres uiriliter in eos atque occiderunt, &euaserunt mortis discrimen. summus magister fuit Hanno de Sangersshusen, qui obijt anno 1275. Octauus Hartmai ab Heldringen, mortuus 1282.