# Cosmographia universalis 78.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 78.1 to 78.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/78.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/78.1

Sedem itaque figentes apud Eduos, Lingones & Vesuntios, prouinciam illam in re gnum Burgundicum sublimarunt, quod tamen postea in ducatum fuit redactum, ac deinde rursum in comitatum & ducatum diductum, quae diuisio in hunc usque perseuerat dicm Porrò Burgundos olim fuisse Vandalos, testatur Plinius, qui ita scribit: Quinque suntaam nera Germanorum, quidam enim uocantur Vandali, quibus annumerantur Burgundi. Sul cta autem fuit olim regi Burgundiae tota Subaudia, Delphinatus, comitatus Valentiaequicquid citra Rhodanum est. Anno Christi 5 14 quum filij regum Franciae multiplicarentur, distracta est Francia in ml ta regna, durauitque hęc diuisio usque ad annum Christi 618. Tunc enim omnia particulaum regna in unam redierunt monarchiam. Vnum appellabatur Austrasia, alterum Neustrss tertium, regnum Suessionis. Sedebat & Aurelianis rex proprius. Durabant tamen Austrs sia & Neustria longiori tempore quàm reliqua regna. Extendebatur autem Austrasia usu ad Rhenum, & habuit rex ille regiam suam Metis, aliquando Aquisgrani, uel ut alij diculi Colonię. Includebat enim Austrasia Lotharingiam, Brabantiam & totam terram quamun cumscribunt Mosa & Rhenus à Colonia usque ad Alsatiam. Vocabatur autem hoc reu Austrasia, ab Austraso praeside, quem lustinianus Imperator regioni illi praefecerat. A tamen dicunt Austrasum regem fuisse in ea terra, priusquam Belgica à Francis subigerem Sunt rursum tertij qui Austrasiam ab Austria denominatam putant, quod scilicet orienim lior sit reliqua Gallia, sicut Austria orientalior est reliquis Germaniae regionibus. Caetel Neustria complectitur omnes regiones quae inter Mosam & Ligerim iacent, fuitque Lutr cia eius regni metropolis. Errant ergo hi, qui Neustriam Vuestrich interpretantur. Sed intu illi rectè sentiunt, qui Normandiam pro Neustria accipiunt, etiam si pars eius fuerit. Eo auum tempore quod Austrasiae regnum à reliquis Galliae regnis separatum fuit, rerum potitum est in Gallia Dagobertus rex nonus, qui primum possedit Austrasiam, ac de inde huictj gno adiecit Burgundiam, & demum ferè totius Francię factus est dominus. Interimus quo praefuit Austrasiae, regiam suam habuit in Alsatia, condiditque castrum Rubeaquense, ui Eisenburg appellatur. Excitauit quoque multa monasteria ordinis S. Benedicti, quae et magn cè dotauit, pręsertim monasterium Vueissenburgense anno 623.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
