# Cosmographia universalis 789-2

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 789. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/789-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/789-2

dique cingitur, Albi fluuio media irrigatur atque quodam alio Multauia nomine ad cu jius ripam Praga sita est, amplissima urbs & totius regni caput. Omnia eius flumina quae uniuersam irrigant terram, in Albim exonerantur. Exoritur autem Albis in montibus, qui Bohemiam Morauiamque disterminant, & primo in occidentem, inde septen ls, Cem uersus ubi prouinciam relinquit, per angustias montium & obrupta conuallium praexoniam petit, ac inde in oceanum fertur. Gelida prorsus regio, piscem atque armentis abun sue tum uolucre ferisque, ordei & tritici ferax, olei sterilis. Ceruisiam optimam facit, quae Viennam Austriae uehitur, Apud Litomeritium colles consiti uitibus ac uineis, acerbum gignunt uinum: ditiores ex Austria atque Vngaria importato utuntur uino. Sermo genti & Dalmata uimm est. Mos uetus apud eos seruatur, ut in templo sermone Teutonico plebes doceant, in coemit, rijs Bobemico. Solis mendicantibus libertas fuit, qua uellent populum lingua instruere: quaeto palam indicat, ait Aeneas Syluius, regionem ipsam olim Teutonicam fuisse, sensimque subium se Bohemos.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
