# Cosmographia universalis 79.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 79.1 to 79.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/79.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/79.1

Cum autem sic debacharentur in terra, exusserunt in oppido Nouiomagi iuxta Vualam fluuium, pulcherrimum palatium à Carolo magno conltructum, deuastantes simul Leodium, Traiectum, Coloniam, Bonnam, & alias ciuitatesmultas. Quin & regium palatium Aquisgrani penitus igne in fauillam redegerunt, aedeinde Treuerim grauiter afflixerunt. Habuerunt regem Gotfridum nomine, qui per silsus suscepit sacrum baptismum post omnia ista mala, designataque fuit illi Frisia, mode essaret à tyrannide illa, quod tamen non fecit, sed multis damnis affecit Galliam. Haec sciderunt in annum Christi 880. quando Carolus Crassus praefuit Franciae: qui quantunlibetmultis modis conaretur resistere Nordmannis, non tamen ualuit illos excludere à Gallia, sed coactus fuit inire cum eis foedus & dare locum pro mansione eorum, qui in hodiernum usque diem ab eis uocatur Nordmannia, antea Neustria dicta. De Nordmansis infrà in Nortuuegia plura. De quibusdam ciuitatibus & populis Galliae, in quorum tamen descriptionibus nullo utimur ordine, quod post multas pollicitationes paucula simus consecuti. I reueris. Reueris sua antiquitate omnes reliquas Gallię excedit ciuitates, etiamsi post sui conditionem saepe excidio & depopulationi subiacuerit. Docent autem historiae, Trebetam principem, primum eius fuisse conditorem, id quod & in lapide quo dam sculpto aiunt repertum anno Christi 1200. Aiunt etiam Trebetam à sua no llerca Semiramide exclusum a regno Babyloniae, cum illa regni habenas sibi usurparet, tra lectoque mari per multas ambages & itinerum errores tandem uenisse ad Rhenum atque per illum & Mosellam fluuium uenisse ad amoenam quandam uallem, ubi considens coepit exfruere ciuitatem, quam à se Treberim appellauit, id quod temporibus Abrahae, hoc est, duo bus ferè millibus annorum ante Christi incarnationem actum scribunt. Vnde & Aeneas Syluius post alios historicos scribit, hanc urbem antiquiorem esse Roma, annis mille & tre entis. Caeterum quàm ea olimfloruerit potentia opibus & alijs ornamentis, ostendunt rui geius. Monstratur ibi palatium miri operis, quod ad instar Babylonici muri ex cocto la tere factum tantae firmitatis hodie manet, ut nulla arte frangi queat. Diuus Maternus S. Petri Apostoli discipulus, prima fidei fundamenta iecit in hac ciuitate. Siquidem Galiia paulò post apostolorum tempora suscepit uerbum dei. lohannes dei gratiâ archiepiscopus Treuirensis ac princeps elector, honesto nobis dilecto Sebastiano Munstero Mathematico S.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
