Latin
801.5 to 801.6
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 801.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Si priuati quidam talem impietatem exer naisunt, sicut &nostro aeuo quidam anabaptistae simili scelere dementati sunt, id non possim communitati imputari. Bohemi uocantur ad Concilium Constantiense. Vm haec apud Bohemos aguntur, generale Concilium apud Constantiam cogitur, in quo de rebus Bohemicis sermo liabitus, patres suadente Sigismundo Imperatore, loannem &Hieronymum Hus ad synodum euocarunt, qui tunc caeteris eiusdem regni doctiores habebantur, erantque populi ductores. Venerunt intrepidi ambo, parati sua defendere. Ioannes aetate &autoritate maior habitus, doctrina ac facundia superior Hieronymus. Roga uerunt patres utrunque ne plus sapere quàm ecclesia uellent, sed saperent ad lobrietatem, peregrinas opiniones relinquerent, ingenia sua, quae quidem es sent nobilissima, Vuickleuitarum insania non foedarent &c. Cum constan tes in sua perseuerarent sententia, loannes prior ut haereticus ad mortem iudicatus &combustus est. Hierony mus diu postea in uinculis habitus, quum immutabilem haberet animum, pari supplicio est affectus. Bohemi ubi audiunt exitium suorum magistrorum, furere incipiunt, concurrunt, saeuiunt, ecclesias &omnia sternunt obuia. Obsidenturelultates coguntur in sectam, ni consentiant uastantus.