# Cosmographia universalis 81

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, SIS DELINEATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/81

SIS DELINEATA iuxta formam seu figuram quam habuit anno ab incarnatione Christi 1548. Saluianus de Treueri. SALVIANVS episcopus Massiliensis in libro sexto de uero iudicio & prouidentia dei multa scribit de magnificentia & opulentia huius ciuitatis, sed qua incolae Christiani pessimè abusi sunt suo tempore. Scribit autem sic: Vidi ego Treueros, uiros etiam sublimes, ca lamitatibus suis factos peiores. Lugubre est referre quae uidimus, senes honoratos & Chri stianos imminente iam ciuitatis excidio, gulae ac lasciuiae seruientes. Iacebant in conuiuijs obliti honoris obliti aetatis, professionis & nominis sui.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
