# Cosmographia universalis 811.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 811.1 to 811.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/811.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/811.1

Sunt in ea prouincia complura oppida plena populo & opibus iuundantia, inter quae Brunna principatum obtinet. Olmucensis ciuitas unica est pontificalis nde, Sermo genti mixtus est, Teutonicus & Bohemicus, superant tamen Bohemi, quorum scoscestimperlum. IA. Vit haec prouincia diu sub imperio Polonoum, tandemque subijciuntur coronae Bohemiae, accipiens nomen illud ab amne Schleso, uel ut alij sentiunt à Schleso rege. Odera flu uius perlabitur eam. Latitudo eius patet itinere trium die rum, & longitudo eius itinere quatuor dierum, extenditurque à regione Vngarica usque ad Brandenburgensem marcham. Fuit episcopalis sedes primum Nyssae, deinde translata fuit per Casimirum primum ad Vratislauiam metropolim prouinciae. Fuerat iste Calimirus monachus ordinis Cistertiensis, sed qui rursum è cucullo euocatus est, quando totum regium semen in Polonia usque ad eum defecit. Eam historiam inuenies in Polonia copiose descriptam. Sermo populi Schlesiae est germanicus: ab altera tamen parte Oderae ubi Poloniam respicit, praeualet Polonica lingua. Habet regio duos praecipuos ducatus, unum in Legnitz, cui qspars terrae & populi subsunt, alterum in Schuueidnitz, qui paret regi Bohemiae & is ha u eo praefectum seu Vicetenentem, qui in oppido lauuer manere solet, & quatuor in an stq. icum reliquis nobilibus in oppido Schuueidnitz celebrat iudicia. Multitudo ducum in tnn ilbs paterna haereditas per capita diuisa fuit, lacerauit prouinciam in multas partes, unde oosrequentes incurrit calamitates, & crebris exposita fuit latrocinijs. Terra ipsa uallatur onibus & multis inspergitur syluis, humectatur plurimis riuulis quos Bohemiae montes exunt & ad Oderam destinant, unde regio multum foecundatur. Incolae bibunt potum ex celactum, quem ceruisiam uocant. Infertur quoque uinum ex Morauia & Vngaria: & iuxta bsnam oppidum crescit uinum, sed quod pro magna parte per Oderam in Prussiam & alias ilnas terras auehitur. Aiunt etiam uictum in hac regione comparabiliorem esse, & in iosi precio inueniri, quàm in alijs circumiacentibus terris. Vratis lauia metropolis Schlesiae. VRatislauia uulgo Presla, caput Schlesitici populi, ci uitas amplissima est, ad ripam Oderae sita, quondam à duce gentili Vratislao constructa & denominata, atque inde à Miescone circa annum Christi 970.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
