# Cosmographia universalis 811.5-6

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 811.5 to 811.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/811.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/811.5

sede episcopali decorata, quae tamen primum fuisse memoratur in Mogortio, siue Nyssa, de quo infra copiosius in Polo nia. Multipicatis postea principum filijs, fuit ducatus quoque in hac urbe institutus, et item forum annuarum nundinarum. Quod quum in praeiudicium Poloniae esse uideretur, rursum fuit ab um. Crescente itaque ciuitate ipsa in potentia & opibus, plurimum est magnificis aedibus Priuatis quàm publicis ornata, ut etiam ciues anno Christi 1505. conati sint in ea erigere stix 8 im generale omnium bonarum disciplinarum. Et super hoc Vladislai regis Vnlhlm &Bohemiae consensum, auxilium, literas erectionis, donationem iurispatronatus praebendarum ecclesiae collegiatae sanctae Crucis, item literarum promotoriagis & reginae Vngariae & episcopi Vratislauiensis ad Iulium papam obtinuerunt, & multg & multo aere Budae in Cancellaria regis soluerunt, quibus cum literis & promotionibus i millia aureorum Romam pro expediendis bullis papae & confirmatione destinarunt. Vniutissis, autem Graccouiensis euigilans, ad sedem apostolicam literas regis Alexandri regis Poloni cassatorias & rationes confutatorias per doctores conceptas misit, quibus papa acquiesetm erectionem uniuersitatis inhibuit.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
