Latin
833
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 833
Unproofread scanNot analysed yet
inquam quidem crepidinem reparandam impensae imputantur ad septem millia aureorum, atque à tantilla parte aestimatio praestantiae fiat templi totius. Ha bet terra haec pestem peculiarem, quam Lemmer uocant. Est autem bestiola quadrupes, magnitudine soricis, pelle uaria. Hae intempestatibus decidunt ex nubibus feculentis, ut putant, depascuntur more locustarum omnia uirentia, statoque tempore moriuntur aceruatim cum lue terrae, ex quarum corruptione aër fit pestilens et afficit Norduuegos uerrigine atque icterisi. Est quoque in Norduuegia lacus Mos in quo apparet ostentum, serpens scilicet mirae magnitudinis, qui portendit Norduuegiae mu tationem rerum. Visus est recentissime anno alutis 1522. altè eminens super aquas, conuolu tus in spiram, existimatus est coniectura collecta procul uisu, cubitorum quinquaginta, &fuit secuta eiectio regis Christierni. De insulis &ciuitatibus Norduuegiae. Vnt in regno Nord. uuegiae multae insulae, ubi mare absorbetur intra cauernas accedente fluxu, &reflatur refluxu, quanto maximo impetu deferuntur torrentes. Nauigatur hoc mare donec inferius est faucibus scopulorum, &qui iniquo tempore interciderint, feruntur praecipites in uoraginem. Naufragiorum reliquiae perraro redduntur, etsi quando redduntur, reperiuntur robora attrita collusione scopulorum, ut lanugine quass obducta ui antur. Sunt in Norduuegia castra, oppida &ciuitates praecipuae, Vuarthus, id est, speculatum domus, castrum scilicet ualidissimum &praesidium impositum Laponibus: Matcur oppidul Reon castrum, Nidrosia metropolis, de qua iam diximus, Bergis ciuitas episcopalis, Staffang ciuitas etiam episcopalis, Kongsperg castrum &emporium: Sal zburgum emporium, Congl le emporium, Bohus castrum munitissimum super boreale latus ostiorum Trolhere fluuij Vit melandia ducatus, Hammaria ciuitas episcopalis.