# Cosmographia universalis 84.5-7

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 84.5 to 84.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/84.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/84.5

De qua si quid etiam superest, totum calamitatis est, quę cuncta aut moesti tudine est anxia, aut lachrymis exhausta, aut orbitate prostrata: in qua penè nescias sors cuius sit peior ac deterior, interfectorum aut uiuentium. Tantae enim miseriae sunt superstitum, ut infelicitatem uicerint mortuorum. Ludicra ergo publica Treuir petis? Vbi quaeso exercenda? An super bustum & cineres? super ossa & sanguinem peremptorum? Quę enim urbis pars his malis omnibus uacat, ubi non cruor fusus, ubi non strata corpora, ubi non concilorum membra lacerata? Vbique facies captae urbis, ubique terror captiuitatis, ubique imago mortis. Iacent reliquiae infelicissimę plebis super tumulos mortuorum suorum, & tu Circenses rogas? Nigra incendio est ciuitas, & tu uultum festiuitatis usurpas? Lugent cun cta, tu laetus es? Insuper etiam illecebris flagitiosis deum prouocas, & pessimis superstitioni bus iram dei irritas. Non miror planè non miror, euenisse tibi mala quae consecuta sunt. Nam quia tua te excidia non correxerunt, quartò perire meruisti. Hactenus Saluianus. Quae ob id induxi ut uideas lector, cur florentissima olim Galliarum prima urbs, hodie ad huc tot habeat ruinas & uetustatis monumenta. Caeterum quando archiepiscopatus eius fuerit institutus alijs excutiendum relinquo. Habet is sub se comprouinciales & suffraganeatus titulo sibi coniunctos episcopos, Metensem, Tullensem & Virdunensem. Metis. OSt Metis antiquissima ciuitas, quam Mediomatricum uocant ciuitatem: nam populi Mediomatrices eam regionem incoluerunt: sic dicti, quòd metropolis eorum medium teneret locum inter has tres ciuitates, Tullum, Virdunum, & Treuerim. Habet autem Metis Treuerim ad septentrionem, Tullum ad meridiem, & Virdulliad occasum. Scribunt quidam Metim sic appellatam à Metio Romano, qui hanc ura lulio expugnatam ampliauit & muris cinxit. Habet solum foecundum, agros & uisas suprà modum fertiles, qui alluuntur à praeterfluentibus amnibus Mosella & Selna.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
