# Cosmographia universalis 854-2

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 854. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/854-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/854-2

gantur tempore hyemali alces gregatim super glaciem, incuntque certamen contra lupos, qui co nantur eos in niue deuorare. Supra depinximus figuram huius animalis, quantum licuit habitudinem corporis eius penicillo exprimere. Phasiani siue galli syluestres latitant duobus aut tribus mensibus sine omni cibo sub niue, exploranturque saepe per uenatores. Onocrotalus auis ansere non minor, repleto aquis gutture, maximum emittit sonum Ninstar asini rudentis, quare & onocrotalus appellatur. Habet strumam in modumsas ci sub rostro. C Clementia notatur piscium, qui uulgo Rocken uocantur & Italicè Raya. Nam submersum hominem ne à beluis marinis deuoretur conseruant & tuentur. Vocatur monstrum istud uacca marina, quod habeat caput conforme uaccae terrestri. Multa alia genera atque mirabiles formae animalium, piscium & auium inueniuntur in sep tentrionalibus partibus, de quibus magnus liber edi posset, si quis diligenter in illa regione aduerteret, quibus speciebus deus illam frigidam zonam ornare uoluit. Vt enim zonater rida in Africa sua peculiaria & mirabilia habet animalia, quae aegre uiuere possunt extra calore illius regionis, sic uicissim creator frigidae regioniseptentrionali sua propria dedit animalia, quae solis aestum ferre nequeunt, ut sic deus ubique mirabilis uideretur, & homo in omnibus mundi partibus inueniret creatas, per quarum aspectum raperetur in admirationem sapientiae & potentiae dei. Serensino

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
