# Cosmographia universalis 857.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 857.1 to 857.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/857.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/857.1

DESCRIPTIOVNGA riae, quae & 1 annonia inferior. Ngaria à meridie sumit initium à Drauo flumine, à septentrione Sarmatis quos Polonos & Getis quos Valachos dicimus, tempestate nostra terminatur. Ab occasu Austriam habet, superio SamlsssissilsillssslIIIILIris quondam Pannoniae caput, ab oriente Mysiam, quam Rhetianam (uulgo Raetzen) nunc appellant. Nulli regioni, hominum robore, pecorum foecunditate, ubertate soli, metallorum copia cedit, triplici genere hominum delectata, quorum pars sacerdotum est, alij arma gerunt, caeteri agricolae sunt: uniuersa in pagos conuentusque diuisa, quos comitatus appellant. Quae si mitior esset aut latrocinijs care re posset, frequentiam quoque oppidorum maiorem haberet, & coeli benignitate atque pulchritudine situs omnibus orbis regionibus suo iure posset anteferri. Conuentus quam plurimos habet uicosque innumerabiles in urbium speciem Syrmiensis conuentus à Syrmio metropoli nominatus. De lidse Valconer sis, in quo Villacum oppidum non ignobile, episcopatusque Diacensis, qui maxi slum Mysiae partem quondam obtinebat. Post hunc Posegauensis, inter Sauum Drauumque illusus, cui Posaga oppidum nomen dedit. Item Brauiensis conuentus, multis fertiliexornatus uitibus, in quo Peuce ciuitas opulentissima aedificata, quam nunc à quin basilicis Quiqueeclesiensem uocant urbem. Deinde Simigiensis conuentus est, iisque pagus cum templo non ignobili in quo Segesta. Postea Tholnensis iuxta Danubi ilfiox Albensis ab Alba regali nuncupatus, quae in media palude sita, haud facile expugna uest, ubi basilica nobilis diui Stephani regis Vngariae, in qua regnum monumenta spectam abet etiam Vngaria Albam Graecam ad Taurunium, & Albam, Iuliam apud Transsyluaus Ineodem conuentu Coletia, hodie Kalachia, metropolis est ciuitas. Hinc ad occasum Ve stij sensis est, ab episcopali ciuitate nominatus. Item Zaladiensis trans lacum quem Balatho iuocant. Pilissiensis uero conuentus montana est regio & tota uitifera, & ob calidas aquas plilreum fert uinum, quod temulentiam facile ciet. Hinc Buda noua & uetus, utraque Dailambitur undis, à Budinis Scytharum populis, qui cum Attila uenerunt, appellata. Alij lillunt à Buda fratre Attilae. Buda uetus hodie humi iacet. Non multo suprà est Vicegradus ibuidum, regum Vngariae quondam sedes, & nunc uicus celeberrimus ciuitas instar à rege Mallassistauratus. In montis autem uertice arx munitissima, ubi regiam coronam aiunt asseruari.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
