Latin
857.5 to 857.6
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 857.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Se Pludum Zaladiensem comitatum Castriferrensis est, ubi Sabaria uetusta quondam ciuitas, iliae diui Martini patria fuit. Semproniensis hunc attingit, Ciuitati nouae Austriae conterminus. vilse uersus Danubium lauriersis conuentus occurrit, qui ab lauro ciuitate feracissima nomen ibet, quam Arabon fluuius abluit. Hinc Bregecium, Camariensis &Strigoniensis conuentus. Vngaria olim Hunoru praesidium &sedes. Vit Vngaria olim nouem circulis quos Hagas Germanica lingua uocant circundata, quorum singuli ita stipitibus quernis siue fagineis uel abiegnis extructi erant, ut de margine ad marginem 20. pedum spacium tenderetur inlatum, totidem erigeretur in altum, cauitas autem uniuersa aut durissimis lapidibus aut tenacissima creta repleretur. Porro superficies uallorum eorundem integerrimis cespitibus tegebatur: quorum consinia arbustulae plantatae erant, quae abscisae proiectaeque, ut plurimum herbat iftondes proferebant. De primo autem circulo ad secundum 20. milliaria germanica proutebantur, &inde totidem ad tertium, &ita usque ad nonum, quamuis alius alio semper contractior erat. Intra hos aggeres uici, uillaeque ita constitutae, ut ab una ad aliam uoxhoni nis audiretur.