# Cosmographia universalis 888.5-6

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 888.5 to 888.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/888.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/888.5

Non enim doctos habuerunt uiros, sed magis con runt Cererem & Bacchum quàm castam Mineruam, atque ideo gesta eorum densa caliginepis sa, in aeternam clauduntur obliuionis noctem. De electione Gracci, à quo Graccouia est condita. Ost multos annos Lechitae perosam habentes gubernationem Palatinorum, quodu gis sua quàm quae regni erant curabant, requisierunt principem unum & rectorem6 gentes uirum solertem & strennuum Graccum nomine, ad radices montium Sarmi ticorum iuxta Istulam commorantem. Hic cum suis amabilis esset, erexit arcem habis tionis suae in colle Vauel, suprafluuium Istulae sito, & ei ciuitatem adiecit, atque defirem llie Graccouiam appellauit, felicem agris & rebus secundis, nisi olophagus quaedam belua (dra Graccouia si uitar. inem uocant) plurima impedimenta intulisset. Rapiebat quidem è specu de sub monte Vaeuel egressa iumenta & homines incaute oberram tes, rictib. horridis deglutiendo. Quo malo afflicti, Graccus anxi uis condolens tria cor pora iussit cottidie be luae exponi. Nam his contenta, caetera non re quirebat.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
