Latin
SIS DELINEATA
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 89
Unproofread scanNot analysed yet
aquis ambiatur. Antea uerò dictam uolunt Sammonobriam, extructamque ab Antonino Pio &filio eius Aurelio. Aurelia. Anno Christi 276. haec urbs constructa &denominata est ab Aureliano, positaque ad ripam Ligeris amnis. Attila rex Hunorum statuiteam, deuictis &excisis Remensibus, obsidere ceu opulentissimam. Et quum illuc castra mouisset, traiecto Sequana fluuio, tanta ui oppugna tionem adoritur, ut nil magis anhelare uideretur. Hanc Coenomannorum uetustam urbem uolunt fuisse, non minus opibus quàm munitione populoque praestantem. Quamuis autem hostis arctissima circumuenit obsidione &admotis machinis grauiter oppugnarit, parum tamen profecit. Nam oppidani neque deditione, neque muneribus, neque conditione aliqua hostilem saeuitiam sedare posse sperabant. Confirmabant opinionem, finitimorum exempla. Vna obfirmatis, spes erat animis, aut fortissimo resistendo se tueri, &longa barbaros obsidione defatigare, aut si aliter acciderit, pulcherrimè mori, ut iactura corporum animos à morte redimerent. Tunori. Est Tungrorum ciuitas in Brabantia haud procul à Traiecto superiori distans, fuitque olim celebris locus, quum diuus Seruatius ibi episcopi fungeretur officio. Sed quum Huni in Germaniam irrupissent, &ciuitatem istam unà cum alijs oppidis deuastassent, translatus est episcopatus ad Traiectum. Deinde anno 710. idem episcopatus sub diuo Ruperto translatus fuit Leodium, ubi adhuc est. Sequani, Lingones. Hedui &Sequani fuerunt olim populi habitantes in Burgundia, in regione ubi modo ciuitas est Diuionis, quam Germani uocant Dision, &quam Maximilianus Caesar ante aliquot annos oppugnauit. Nec multum abfuerunt ab his populis Lingones, apud quos olim fuit inexpugnabilis illa ciuitas Alexia, quam Iulius Caesar non sine magno sudore terrae aequauit. Praemonstratum. Iuxta oppidum Laudanum haud procul à Picardia est locus qui uocatur Praemonstratum ubi anno Christi 1120. ordo Praemonstratensium fuit inchoatus, sub celebri uiro Noberto. Gestant huius ordinis monachi habitum per omnia album. Pictauorum urbs. Pictauia quae à Ptolemaeo Augustoritum uocatur, urbs est antiquissima, insignis &metropolis totius comitatus Pictauorum siue Pictonum. Floret in ea famosa uniuersitas, maxime studium iuris ciuilis, obtinetque secundum locum post Parisiensem academiam. Vrbem circundat Clanus fluuius, qui in Viennam labitur. Extant in illa monumenta &reliquiae quaedam mirae antiquitatis: ut, uetus quoddam theatrum, &quidam ductus aquae iuxra urbem, &in ipsa urbe, arces appellati, quos quidam adhuc hodie uulgari lingua Le duc uocitant, ab illo scilicet ductu aquarum. Vnde autem originem traxerint Pictones, satis liquet ex annalbus Aquitanicis. Vrbis Bituricensium descriptio per Theobaldum Fagotium Bituricum. Ituris quae &Auaricum à Caesare appellatur, Gallię Aquitanicae urbs est, omnium Biturigum metropolis, tantaeque amplitudinis, ut reliquas totius Galliae urbes, paucis Bexceptis, facilè sua superet magnitudine. Sita est in solo palustri, fereque omnibus