Latin
ERENISSIMO POTΕR
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 890-2
Unproofread scanNot analysed yet
In hos inquam filios partitus est pater terras maritimas, nempe Rugiam, Cassubiam, Pomerniam, Dituuoniam quae iam pro parte est Holsatiam, Sgorzeliciam, iam Brandenburgum, Miedel bozen, quae nunc est Meidenburgum, Lymam nunc Limburgum, Bukouietz quam Teutonus, uocant Lubec. Lukouu nunc Meckelburgum &c. Pompilius itaque quem Teutones Osse rich uocant, suscepto regno, colles &montes iuxta quos Graccouia est sita pertaesus, transtuli regni sedem in Gneznam in planicie sitam: quam deinde spernens, nouas sedes inter lacus po suit, ac extruxit Crusniczam, ubi regni sedem constituit. Hic in uita sua nihil egregium edidit. o litus erat in omni execratione dicere, Vtinam me mures uorarent, utique omine mali, nam filium eius deuorarunt mures, qui Pompilius quoque appellatus fuit. Relictus autem post patrem in aetate puerili, patrui eius administrauerunt regnum, quoad ille adultus factus, uxorem duxermu Tunc illum conuiuia celebrantem, mero madentem, sertis coronatum, unguentis delibuprus sila &luxuresolutum, inuadunt mures de cadaueribus patruorum, quos ipse &uxor eius re llaueneno interfecerant, ingenti magnitudine egressi &in conuiuantem tyrannum, consor tem eius &filios rabidis morsibus insiliunt, militum ca terua nequaquam abigente, quoniam humano suffragio fatigato mures infatigati perseuerabant, die noctuque.