# Cosmographia universalis 9

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, Cap. XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/9

Cap. XIIII. metallum. Vi Europae regiones, è quib us multa metalla quondam fuerunt effossa conside rant, primas tribuunt Hispaniae, secundas Thraciae, tertias Britanniae, quartas Galliae, (si scilicet ueteribus terminis definiatur, id est, si cum ea superior Ger mania & inferior cisrhenana iungatur, quae habet Eufaliam, Hunorum pra sidium, Lotharingiae extremitates, quae loca in hodiernum usque diem suppelitant multum argenti, aeris, plumbi & ferri) quintas Graeciae. At Plinius de Italia scribit: Virgula diuina Gluck ruͤs Instrumentum Tractorium Halim )Eimum Metallis auri, argenti, aeris, ferri, quam diu libuit exercere, nullis cessit. Audio tamen ab hinc annos uiginti iussu Clementis Pontificis quosdam Suacenses rei metallicae peritos &x Germania euocatos, qui aliquot Italiae uenas foderent & excoquerent. Quod cùm al is diligenter factum esset, dixerunt uenas metallis non carere, sed tanta uix habere, quan himpensis pariter aequaliterque responderent, exque eis lucrum facere neminem posse.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
