# Cosmographia universalis 900.1-5

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 900.1 to 900.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/900.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/900.1

Cunctis autem familiaribus nudis si gientib. unico, qui ducem corpore suo tutabatur, uarijs uulnerib. confosso & interfecto, ducem Henfici superiecto pallio uehementi cursu abduxit, & Conrado duci, Glogouiensi obtulit. Coradus ui ro in carcere tetro in uas ferreum angustum inclusit, ubi nec sedendi, neque iacendi, sedaegrehasi di facultas erat. Duo foramina & haec parua & breuia, unum ad inspirandum & cibum capiendim aliud ad egerendum in uase erant: hinc per tempus semestre quo detinebatur inclusus, scapulae & fomora eius sanie & uermibus scaturientia defluebant. Mortem ergo & crudeles passiones euasu rus, coactus fuit facere quicquid Conradus uoluit. Dimissus autem nunquam ad pristinamsall tatem usque ad mortem restaurari potuit. Anno millesimo ducentesimo octuagesimo nono Cacimi rus Oppolienm, dux non bello uictus, nec aliqua necessitate coactus, dominio Vuenceslaiditis Bohemiae nondum in regem euecti et coronati se subiecit, & uasallum Bohemorum se fecit. Mortuoutro Henrico duce Graccouiense, duo eius ducatus diuisi sunt inter duos duces. Nam ditio Gre couiensis obuenit Premislao, & Vladislaus Loketek adeptus est principatum Sandomiis Ducatus. olonia rursum in regnum sublimatur. Vm proceres & praelati regni Poloniae pusm ras suorum regum imagines, tum res à lebi belloque gestas, tum denique scissionenmtus plures ducatus regni distractionem conteus ti sunt, uisum est cunctis, unum sibi exmi Poloniae deligere principibus et in regem constiuu in unum corpus distracta regni colligeret, salutenc f cem subditorum procuraret, & à singulis coleretur atque u neraretur. Anno itaque 1295. mense Iunio, principempiclarissimuum moribus & institutis heroicum Premisse secundum, maioris Poloniae & Pomeraniae ducemdam enim mortuus erat dux Pomeraniae Misczugius) inreß et consortem suam Richszam in reginam Poloniae elegenss unxeruntque & coronauerunt in Gneznensi metropo tana ecclesia. Verum ipsius in regale solium sublimatio inuisa fuit ducib. Poloniae, qui fremebin Przemislaum se anteire regali gloria. Conspirarunt etiam in eum marchiones Brandenburum ses, & rege in carnispriuio absque custodia solatijs dedito, per noctium tenebras & syluarum a dita uenerunt & insilierunt in regem & in milites eius, crudelissimaque morte extinxerunte abierunt. Vix erat Premislaus annorum 3s. & regnauerat mensib. 7. & dieb. II. Tunc proceres! gerunt Vladislaum Lockteck ducem Cuyauiae Casimiri filium: qui credeb atur unus esse, quem stractum regnum ad unius corporis reduceret compaginem.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
