# Cosmographia universalis 905

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 905. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/905
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/905

mania sunt, praeter Prussiam, cuius maior pars Sarmatiae solum occupat. Apud Poloniam maiorem ducatus est Mazouiae, regibus Poloniae feudalis. Hos Lithuani attin Mazouia. Podolia. l& apud Lithuanos ad sept. Samagittae sunt. Lithuania à meridie Russiam habet. Podolia Ellsiae est prouincia, sicut & Roxolanorum regio, utunturque ritu Graecorum. Metropolis eo limuocatur Camenetium. Metropolis uero Mazouiae appellatur Varsouia, uulgo Vuarsche iaubi optimus conficitur medo, quem Troinick uocant. Archiepiscopatus in regno duo, ullis in Gnezna ciuitate Poloniae maioris, & altera Leopoli in Russia, Reliqui uero episcopalis sunt in ciuitatibus Graccouiensi, Vladislauiensi in Cuiauia prouincia, Posnaniensi in maCiuitates epi scopales. Polonia, Plocensi in Mazouia, Przemisliensi in Russia, Chelmensi etiam in Russia, Casenicensi in Podolia, Luceoriensim, Kyouiensi, omnes in prouincia Russiae, Vuarmiensi in Prusa Culmensi etiam in Prussia. Et quantum attinet ad secularium conditiones, primarum dignitatum nolliam, palatinatus atque Castellanorum sunt praeeminentiae. Sunt autem Palatini priores, dehinc Ca- Palauini llani, quorum in toto regno multi sunt. Palatinus Gracouiensis primus est in dignitate, post Castellani. cistellanum Graccouiensem. Suprema enim Sarmatiae officiasunt Palatinatus, quos sequuntur lsqui Castellanatus. Habent deinde praefecturas, quas Capitaneatus appellant innumeras. Monstrum hoc Cracouiae natum mense Februario, anno 1547. uixit tribus horis. Loquitur sic:

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
