Latin
906.1 to 906.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 906.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Lithuania. Ithuania Poloniae connexa, magna sui parte palu stris, plurimumque nemorosa, &ob eam rem difficilis aditu ac quodammodo inaccessa, aquis palusmb Ecuncta obtinentibus: hyeme commertia cum Lithunis habiliora, paludibus &stagnis alta glacie com tis, niueque superinfusa, fiunt omnia mercatoribus peruia, ut uelut alto mari, quando nulla sit certa uia aut semita, sydera signent iter. Rara in Lithuania oppida, uillarum incolaus infrequens: accolarum diuitiae pecora, pellesque multigenum ferarum, ut zobellinae sunt &harmelinae, quibus regio insign ter scatet, cerae ac mellis abundans, usus pecuniae genti nullus, inter se matronae palàm concubinos habent uiroum pe missu, quos connubij uocant adiutores: contra pellicatus uiris probro datur. Soluuntur facem matrimonia mutuo consensu, et iterum atque iterum nubunt, adeo gens una caeteris mortaliu diuerso uiuit ritu, ut non absurdum sit illu. Aristippi: Honestum non natura sed consuerudut constare. Vini rarissimus usus, panis nigricans non cribratus, armenta uictum praebent, munltul cte utentibus. Sermo genti ut Polonis, Sclauonicus. Hic enim sermo quam latissime paret, acfil rimis quidem gentib. communis est. Caput regionis Vilna est, episcopalis ciuitas, &est ral tae magnitudinis quantae Cracouia cum omnib. suburbanis. Domus tamen contiguae in eam no sunt, sed ueluti in rure horti intermediant &pomaria. Duo fortissima castra habet, unum in mil te situm, alterum inferius in plano. Tartari quidam circa Vilnam in assignatis pagis habitant, i agros nostro more colentes, laborant, &merces uehunt. Vtuntur lingua Tartarica, &proslum tur Mahumeticam fidem. Lithuani primum condiderunt oppidum Vilnae eleuationis polis duum, ex nomine ducis illud sic nominantes, sicut &flumina quaedam praeterfluentia ab ips liam &Vilnam appellarunt. Fuit gens Lithuanorum annis superiorib. tam contempta apud thenos, ut principes Kyouienses uilia quaeque ob egestatem &soli sterilitatem insignum sul ctionis acceperint. Sed Lithuani tandem excusso iugo dominationis, Ruthenos sibi subiece Colebant ab origine.