# Cosmographia universalis 913.5-8

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 913.5 to 913.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/913.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/913.5

Aliae uero regiones in infi nsigge/ delitate persistunt. Colunt solem, lunam, stellas, bestias syluarum, et quod eis occurrit habentque propria idiomata. Non arant ibi, non seminant, non habent panes nec pecunias: feris syluarum quae apud eos abundant uescuntur, & non nisi aquam bibunt, morantur in densis syluis, in tugurijs ex uirgultis factis. Sunt uelut bestiae ra tione non utentes. Vestimenta de lana non habent, pellib. teguntur, m consuentes uarias pelles simul, ex lupo, ceruo, urso, sabellis etc. Proximiores oceano septentrionis, ut Iuhri& Coreli, piscant leet capiunt balenas seu uitulos et canes marinos & ex cute eorum parant redas, bursas et similia, auxungiam autem per impinguatione tiuant & uendunt. Notandum quoque hic quod prisci Cosmographi finxerunt in his septentrionalib. locis llaignos montes, quos Ripheos, & Hyperboreos uocauerunt, qui tamen in rerum natura non inue litur. Est quoque fabulosum, Tanaim & Volham fluuios oriri ex montib. altis, quum constet hos Valios multos fluuios ex planicie terrae originem ducere. Proxima Moschouiae regio est Col logora, frugibus abundans. quam interluit Diuidna maximus septentrionis flu. qui statis à Nilo issimilib. incrementis, nec incertis anni temporib. circumiectos inundat campos, pinguique al iile algori coeli resistit. Frumentum terrae traditum, nullo aratri beneficio, prouenit, admirabilique ffleritate naturaefestinantis, ac nouam superbi amnis iniuriam timentis, oritur simul & adoles atque in aristas educitur. In Diuidnam influit Iuga amnis, in ipsoque confluentium angulo celebre est ilporium nomine Vstinga, distatque sesquicentum milliarib. a Moscha regia urbe. Illuc transmit nt ab ulteriorib. populis preciosae pelles Mardurorum, sabellinorum, luporum &c. quae uario slercimonij genere permutantur. De Tartaris suo loco in Asia dicemus. Tantum de regionib. utentrionalib. in Europasitis. Restant adhuc quaedam aliae regiones in Europa uersus meridiem escribendae, quas nunc lustrabimus atque explicabimus, ex septentrione in meridiem comgantes stilumque illuc uertentes. De Illyride & adiacentibus terris, quae hodie generali uocabulo Sclauonia appellantur.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
