# Cosmographia universalis 917.5-7

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 917.5 to 917.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/917.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/917.5

Valachia A pars Thraciae quae Getica olim dicebatur, ubi Darius Hidaspis filius pene perijt, hodie Valachia appellatur a Flaccis Quiri tum gente. Romani enim superatis Getis atque deletis, Flacci cu iusdam ductu eò Coloniam miserunt, unde primum Flaccia, de inde corrupta uoce Valachia dicta. Astipulatur huic opinioni Romanus sermo, qui adhuc in ea gente durat, adeo tamen ex omni par te corruptus, ut uix Romano homini intelligatur. Daci postea eam ter ram occupauerunt, à quibus aliquandiu etiam Dacia dictafuit, nunc Teutones, Ceculi & Valachi tenent. Teutones fortes uiri è Saxonia ulc à Carolo magno transmissi, à septem urbibus quas habitant Siebenburgenses patrio sermosellocantur, licet alij Scythis id ascribant, ut supra memorauimus. Agriculturae reique pecuariae eflachi ut plurimum student, quod originem gentis arguit. Est Valachia lata regio à Transsyl inis incipiens, usque in Euxinum protensa pelagus, plana fermè tota & aquarum indigua, culis meridiem Ister fluuius excipit. Hanc terram incoluere quondam ut diximus Getae, postreouero Romanis armis est subacta, & colonia Romanorum corrupto, ut fit uocabulo, Vala dicta. Pars eius Turcarum imperio, pars Vngaris paret.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
