Latin
918
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 918-2
Unproofread scanNot analysed yet
tur, quare fit ut bello ferè insuperabilis sit. Parit quoque strennuos ac fortissimos mi tes. Extra alpes habitant Vualachi, orientem, merid est &septentrionem uersus. Ta pars Vualachiae quae est à septentrione, uocatur Moldauia, suntque habitatores eiuMoldauia. homines saeui &feroces, atque durum flagellum Transsyluanorum. Habethomine bellicosos, &qui semper ad bella gerenda sunt parati Metropolis regionis uocatur Sossausa, uulgo Sotzschen. Aiunt terram esse inexpugnabilem. Matthias rex Vngariae conatus est illos suo imperio subiugare, at circumuentus dolis illorum, grauem accepit cladem, uixque ipseci Ceculia, fugit, ueniens in Ceculiam, uulgo Zeckenland. Est autem Ceculia peculiaris quaedam regi in Transsyluania, cuius incolae aliam quàm Transsyluani habent linguam. Transsyluani eniii pro maiori parte loquuntur Germanice, at Ceculi loquuntur Vngaricè, habentque tres pri puas ciuitates quas sedes uocant, scilicet Kysdi, Orbai &Schepsi, in quibus ius dicunt, conune niuntque ibi quoties aliquid arduum tractare uolunt, quodque totam concernit regionem. Ap posuimus hic tabulam paruam Transsyluaniae cum adiacentibus regionibus, ut uideas sitissi terrarum in quas distracta est Dacia, nempe Vualachiam, Bulgariam, Transsyluaniam, Seruim, Cuine Rasciam, Moldauiam &caetera. Ciuitates Transsyluaniae. Nter multas ciuitates quas habet Transsyluania, insigniores habentur Hermenstat, Cronemstat, Schlespurg. Meduuisch, Bistricium uulgo Noesen, Clausemburg, Millenbach, Vueissen burg &c. Metropolis uero est Cibinium, uulgo Hermenstat, que ferè tantae est magnitudinis Aquantae Vienna Austriae, optime munita. Non patet accessus ad eam ad mille passus propter nequentes piscinas et paludes eam cingentes.