# Cosmographia universalis 919.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 919.1 to 919.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/919.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/919.1

Vuaiuoda nostris temporibus obsidione cin sitam. annis, sed inanis fuit conatus eius. Non procul hinc uersus meridiem est Rubea turris, arx fortissima, sita in alpibus iuxta decurrentem amnem, ubi angustus inter montes introitus patet in regionem, estque ceu propugnaculum totius terrae, ut ab illa parte nemo ingredi queat, si arcis praefectus repagula obijciat. Est & alia fortis arx infra oppidum Millembach iuxta Bros oppidum, ubi quoque iuxta fluuium inter conualles & niuosas alpes iter est quod ducit in Transsyluaniam. Caeterum Coronam uulge Cronenstat, Vngari à praetercurrente riuo uocant Pressouiam, estque altera regionis post Cibinium ciuitas. Cre sitinagro eius plurimum frumenti, abundat pecorib. crescit et uinum ibi, sed austerum. Patet hinc iter ulstum per alpes ad Tergouistum, idemque iter per arcem Turzfest custoditur ne hosti facilis intro pateat. Negociantur Graeci usque ad hanc ciuitatem, adferentes aromata, gossipium, linum, tape&similia, quae ultra usque ad Budam uehuntur. Tergouistus uulgo Teruis metropolis Va orum & sedes peculiaris principum inaccessibilis, non muro non moenib. cincta, sed fossa, uallo egerib. tantum cum sudib. praeacutis exterius positis, sita inter paludes obductas lutosis syluis unis aquarum, ita quod hyeme tota penè circumfinitima regio immeabilis sit. haec est, prouincia Da cuius suprà quoque meminimus, dicta apud ueteres Ron, colonia. Vnde eius aborigines hac si nostra tempestate passim latino utuntur colloquio. Est ea gens barbara, crudelis, diuinatio buis & augurijs dedita, rapinis semper & praedae inhians Distat autem hic locus duorum dierum itine a Corona, habetque hodie Turca ibi praefectum, & habitant inter Valachos Graeci, Teutones, rureae & Cristiani. Inter Tergouistum & Coronam est oppidum Langenauum, quod Christiani in abitant, estque ibi depositio mercium, quam à Tergouisto in Transsyluaniam transportantur. Est etiam in isc regione Huniad oppidum, loci natura munitiss. unde Io. pater Matthiae regis oriundus fuit. De fer ilitate Transsyluaniae.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
