Latin
923.1 to 923.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 923.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sparta dicta est à Sparto Phoronaei filio. Lycurgus insignis Phi losophus ciuitatis statum optimis institutis &legibus excoluit, quum antea ex omnibus ferè Graecis soli Lacedaemonij pessime morati essent. Lycurgus ergo audacter rem aggressus, omnia iura instituta &priscos uiuendi ritus abrogauit, atque ciuiliora quę dam multoque laudabiliora instituit. Primum uiginti octo seniores sunt electi, qui duobus regibus assiderent, prouiderentque, ne nimium democratia inualesceret, et rursus, ne qui regnum tene rent, tyrannicum quippiam molirentur. Sustulit quoque omnem auri &argenti usum è medio, ferreumque nummum induxit, ac tum de mum omnis furandi occasio est sublata. Ignitum ferrum ex quo nummum percussit, aceto extinxit, ut ad rem nullam amplius ob molliciem utile redderetur. Omnes ad hoc artes ut inutiles urbe eie iquam artifices ipsi sublato auri usu sponte inde transmigrarunt, quum ferrei nummi aalios in usu non essent. Mox uero ut omnem ex ciuitate tolleret luxum, publica conuiinstituit, ut diuites promiscuè &inopes uni adhiberentur conuiuio, unisque uescerentur epu exarserunt ex ea re potentiorum irae, impetuque in eum facto, alter est illi oculus baculo exissus, quare cautum, ne Spartiatae cum baculo amplius ad conuiuium intrarent. Conferesnt ad hoc conuiuium quotannis singuli farinae medimnum unum, uini coros octo, casei quin leminas, ficuum quinque semis minas. Frequentabant id pueri uelut temperantiae omnisque ciuilis disciplinę gymnasium, assuescere ibi urbanis sermonibus, iocarique comiter discebant, ac sine scurrilitate cauillari. Virgines cursu, palaestra, disco, iaculo exercebantur, ut ocio &muliebri bus delitijs sublatis, robustiores ad tolerandos partus fierent. Pueri à septimo anno in aequalium coetu exerceri, literasque pro necessitate addiscebant, ad cutem tondebantur, nudis calcibus ambulabant, duodecimo anno tunicam unam patrio instituto sor tiebantur, neque balneas, neque fomenta sciebant. Thoris ex arundine constructis quietem capiebant. Maiorum ingrediebantur conuiuia, &inde aliquid furabantur, &qui deprehensi erant in fur to, flagris admouebantur, non quia nefas esset furari, sed quòd parum prudenter &ingeniose esset id ab eo factum.