Latin
DESCRII TIO GRAE
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 926-2
Unproofread scanNot analysed yet
Thessalia campus est maximus ac curuus, undique montibus cinctus, ab oriente Olsam &Pelion habens montes, ac occasu Pindum, ab aquilone Olympum &à meridie Othryn. Ex Pindo Peneus amnis exit, undis lucidis amoenus, uiridanti riparum germi ne, canoro auium concentu. Achaia quae &Hellas &à nostris Graecia à Graeco rege ap pellata, à cuius filia uocata est Attis, incipit ab Isthmo Corinthio &ad littora Aegaei ma ris porrecta usque in Macedoniam &Thessaliam, quam cum omni Boeotia intra suum nomen includit, extenditur. Et quanquam Attica saxosa &sterilis fuerit, plerique tamen mirificis laudibus eam extulerunt, deorumque domicilium esse dixerunt. In Boeotia sunt ciuitates ill signiores Megara, ex qua fuit Euclides Geometrarum princeps, &Thebe Bachi &Hercus lis patria, ab Alexandro magno postea euersa. In Phocide parua regione mons est Hellcon, in quo constructum fuit ditissimum templum Apollinis: sub eo autem fuit Delphiop pidum. Alij uerò aiunt in Parnasso monte extructum memoratum templum, de quo paulo post plura. In Attica regione fuit Atheniensis ciuitas, liberalium literarum &philosophu rum mater, qua nihil habuit tota Graecia clarius atque nobilius. Nam fuit etiam ipso situsp ctabilis, fuit uelut commune quoddam totius Graeciae ὀρμητηριον &refugium, in quod uicine ubiurbes bellicis terrorib. aut alijs malis afflictae con fugiebant. Fuit &tutissimum adnauigantium rece ptaculum. Fuit totius mundi gymnastum &uniuer sale studium, nec quisquam olim doctus habebatur, qui non apud Athenas literis operam impendisset.