# Cosmographia universalis 926-2

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, DESCRII TIO GRAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/926-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/926-2

Thessalia campus est maximus ac curuus, undique montibus cinctus, ab oriente Olsam & Pelion habens montes, ac occasu Pindum, ab aquilone Olympum & à meridie Othryn. Ex Pindo Peneus amnis exit, undis lucidis amoenus, uiridanti riparum germi ne, canoro auium concentu. Achaia quae & Hellas & à nostris Graecia à Graeco rege ap pellata, à cuius filia uocata est Attis, incipit ab Isthmo Corinthio & ad littora Aegaei ma ris porrecta usque in Macedoniam & Thessaliam, quam cum omni Boeotia intra suum nomen includit, extenditur. Et quanquam Attica saxosa & sterilis fuerit, plerique tamen mirificis laudibus eam extulerunt, deorumque domicilium esse dixerunt. In Boeotia sunt ciuitates ill signiores Megara, ex qua fuit Euclides Geometrarum princeps, & Thebe Bachi & Hercus lis patria, ab Alexandro magno postea euersa. In Phocide parua regione mons est Hellcon, in quo constructum fuit ditissimum templum Apollinis: sub eo autem fuit Delphiop pidum. Alij uerò aiunt in Parnasso monte extructum memoratum templum, de quo paulo post plura. In Attica regione fuit Atheniensis ciuitas, liberalium literarum & philosophu rum mater, qua nihil habuit tota Graecia clarius atque nobilius. Nam fuit etiam ipso situsp ctabilis, fuit uelut commune quoddam totius Graeciae ὀρμητηριον & refugium, in quod uicine ubiurbes bellicis terrorib. aut alijs malis afflictae con fugiebant. Fuit & tutissimum adnauigantium rece ptaculum. Fuit totius mundi gymnastum & uniuer sale studium, nec quisquam olim doctus habebatur, qui non apud Athenas literis operam impendisset.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
