Latin
927.6 to 927.8
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 927.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Draco primum Atheniensibus leges conscripsit, deinde Draco le Solon Salaminius multis prioribus ob poenarum magnitudinem gifer. abrogatis, omnibus enim ferè legibus quas Draco tulerat, poena erat morte diffinita, ut etiam qui ocij &desidiae essent conuicti capite plecterentur: aut qui olera fructusue in alieno praedio le gisset, eodem puniretur supplicio quo &parricidae. Vnde Demades dicere solebat, Draconem non atramento sed sanguine leges scripsisse. Solon itaque uetuit lege, ne parricidij affectataeque ty Solonis rannidis damnati magistratum caperent: Nec hos solum ab hono- leges. rum petitione exclusit, sed eum quoque qui orta in ciuitate seditione, neutram partium secutus esset: maliciuis esse ratus cum proprias rationes in tuto collocarit, nulla communi cura sollicitudineue teneri. Habuit nec minus admirationis illud, ut foeminae quae uiros parum ad rem ueneream idoneos fortitae essent, illm quem uellent ex mariti propinquis impune admitterent. Ploratus &lamentatio I ex coniu quin alieno funere sustulit. Nec subsidia alimentaue ulla filius patri deberet, à quo non es guu. tarte aliqua ad usum uitae institutus. Qui illegitimo essent thoro procreati, neu parentes stent. Qui enim meretricio non abstinet congressu, is perbelle demonstrat, se non libeum procreationi sed uoluptati studere, seque ipsum mercede priuat. Moechum in adulterio deprehensum, impune necari uolus Qui uim ingenuae uirgini intulisset, dece dragmis mulctari. Qui lupum uictum attulllset, quinque dragmas ex publico acciperet Qui lupam, dragmam unam, hoc pecoris illuum bouis precium. Vetus fuit Atheniensium mos, hanc beluam insectari, quippe quę aeque sit pecuariae rei &agrorum cultui infesta.