# Cosmographia universalis 929.5-8

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 929.5 to 929.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/929.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/929.5

& Augusti Caesaris, qui Gręcas ibi didicit literas, llidio memorabilis. In altero littore Thessalonica est, potens quondam ciuitas, quam cum epi solae Pauli apostoli, tum magni Theodosij praeceps atque implacabilis ira famosam reddi sere. Indignatus enim ob cęsos in ea iudices, aliquando clementissimus Imperator, uniuersum dibis populum trucidari mandauit, undecim millia hominum cęsa traduntur. Non tulit Amlrosius Mediolanensium pontifex tam immane facinus incorreptum. Imperatorem ab ingressu &clesiae prohibitum subire poenitentiam compulit. Nec maximus princeps pastoris subire lidicium recusauit. Fuit autem haec ciuitas olim situ eximia, aggeribus, fossis, moenibusque regie munita. In muris frequentissimae turres, aequis inter se spacijs disiunctę, aedificiorum lta elegantia. In singulis urbis regionibus templa, uetustate, donarijs, religione item & inctitate augustissima. Cumque optimis legibus esset instructa Thessalonica & rerum om lum beatissima copia floreret, in Andronici manus haereditaria sorte peruenit. Is odio fra sss sui loannis, ad quem totius regni administratio delata fuerat, Thessalonicam Venetis Iadidit. Venetis Amurates Turca eripuit, qui & reliquam Macedoniam usque ad montes stoniae & quam modo Albaniam uocant, imperio suo subiecit. Mira rerum mutatio & flu humani imperij gloria. Haec est Macedonia, quae duobus inclyta regibus, Philippo & fllexandro, Graecia Thraciaque subiecta, imperium protendit per Asiam usque in Indiam, & odie Turcarum genti subiecta tributum pendere & iugum ferre miserrimumm cogitur. Sed redeam ad Thessalonicam, illa nostro aeuo amplissima quoque est ciuitas, maior etiam AIlanopoli, sed minor Constantinopoli: in qua triplex hominum uiuit secta, Iudaeorum scilicet llristianorum & Turcarum, maior tamen est numerus ludaeorum, qui ibi exercent mercimonia, ut audio tanta est eorum multitudo ut ibi habeant 80. synagogas. Ipsi deferunt circum pileos gamina seu sindones, aurei coloris, Christiani uerò caerulei & Turcae albi coloris sindois, atque in hunc modum internoscuntur ad inuicem. Bellum Macedonicum sub Philippo rege. Rincipio regni Macedonici, hella ueluti conspiratione quadam ad opprimendam Ma cedoniam multarum gentium uno tempore confluebant. Et quum Philippus omnibus par esse non posset, alia interposita pactione componit, alia redemit. Primum illi cum Atheniensibus certamen fuit, quos per infidias uicit. Post hos bellum in Illyrios transfert & urbem Larissaeam capit.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
